monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 108 > 208 > 112 > 155 > 115 > 105 > 102 > 33 > 227 > 111 > 151 > 200 > 128 > 143 > 152 > 104
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, CIII. Quod natura animae ignea et multiplicis efficaciae in viribus suis sit, quibus et Deum cognoscit, et se ipsam intelligit vel regit, et corpus suum sensificat et ad operandum movet. <<<     >>> CV. Expositio capituli primi Evangelii secundum Ioannem, ab eo loco ubi scriptum est: 'In principio erat Verbum,' usque ad id, 'plenum gratis et veritatis.' In qua scilicet expositione tractatur de aeternitate Verbi Dei, de creaturis quomodo in arte Creatoris sine coaeternitate ipsius erant antequam essent in se ipsis. De creatione angelorum et ultione zeli Dei in apostatas spiritus, de consilio faciendi hominis ad imaginem Dei, et quomodo vis potentiae, et lux sapientiae Conditoris in opificio humani corporis resplendeat. De Incarnatione Dei et verbis doctrinae, et exemplis iustitiae, quae mundo edidit. Item de reparatione lapsi hominis et felicitate eius post hanc vitam.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, CIV. Quia Deus secundum opera sua sive ad vitam sive ad poenam hominem diiudicet, et quod sancta anima corpore exuta Deum, quem nunc impediente corruptione carnis non potest, plene videat, diemque iudicii ad recipiendam amabilem vestem suam, hoc est idem corpus suum, desideranter exspectet, ut in eo cum angelis contemplatione et laudibus Dei sine fine fruatur.

1 Quando autem homo recta opera facit, elementa recta itinera habent; sed cum iniusta opera perficit, elementa cum poenali afflictione super se inducit.

2 Corpus enim secundum desiderii sui voluntatem cum anima operatur, et Deus hominem secundum opera sua sive ad vitam sive ad poenam diiudicat.

3 Et anima in totum corpus cogitando loquendo et suspirando defluit, quemadmodum ventus, qui in aliqua domo ubique flatus suos emittit.

4 Sed quandiu corpus cum anima in homine operatur, ille localis et gravis est, nec a terra se levare potest; cum vero corpus cum vivente anima renovabitur, scilicet post novissimum diem, tunc levis et volatilis erit quasi avis quae pennas habet.

5 Ipsa quoque dum in corpore est Deum sentit, quoniam ab eo venit, et quandiu in creaturis officialis est, Deum non videt; sed postquam ab ergastulo corporis educta ante conspectum Domini venerit, tunc cognoscet quid ipsa sit, et quid ei adhaeserit dum in corpore maneret.

6 Et quia tunc gloriam magni honoris sui sciet, habitaculum suum reposcet quatenus gloriam suam secum sciat.

7 Unde et inhianter novissimum diem exspectabit, eo quod amabili veste, scilicet corpore suo, nudata est, in quo cum angelis gloriosam faciem Dei pleniter videbit, videlicet cum illud receperit.

8 Quod postquam evenerit, angeli denuo in laudibus accenduntur, sicut in primo die per victoriam praelii sui accensi sunt.

9 Nam post novissimum diem in laudibus Dei perficientur, cum nova miracula operis Dei, quod homo est, laudabunt, et cum citharam gloriosae iucunditatis exinde percutient, nec in hoc taedio afficientur, nec deficient, nec finientur.

10 Et sicut in vultum Dei sine defectu semper aspicere desiderabunt, sic etiam nunquam cessabunt quin opera Dei in homine semper mirentur.

11 Itaque, ut supra dictum est, talis est forma hominis cum corpore et anima, opus etiam Dei cum omni creatura existens, quemadmodum Ioannes spiritu meo inspiratus scripsit dicens:

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.512

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, CIII. Quod natura animae ignea et multiplicis efficaciae in viribus suis sit, quibus et Deum cognoscit, et se ipsam intelligit vel regit, et corpus suum sensificat et ad operandum movet. <<<     >>> CV. Expositio capituli primi Evangelii secundum Ioannem, ab eo loco ubi scriptum est: 'In principio erat Verbum,' usque ad id, 'plenum gratis et veritatis.' In qua scilicet expositione tractatur de aeternitate Verbi Dei, de creaturis quomodo in arte Creatoris sine coaeternitate ipsius erant antequam essent in se ipsis. De creatione angelorum et ultione zeli Dei in apostatas spiritus, de consilio faciendi hominis ad imaginem Dei, et quomodo vis potentiae, et lux sapientiae Conditoris in opificio humani corporis resplendeat. De Incarnatione Dei et verbis doctrinae, et exemplis iustitiae, quae mundo edidit. Item de reparatione lapsi hominis et felicitate eius post hanc vitam.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 108 > 208 > 112 > 155 > 115 > 105 > 102 > 33 > 227 > 111 > 151 > 200 > 128 > 143 > 152 > 104

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik