Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, CIII. Quod natura animae ignea et multiplicis efficaciae in viribus suis sit, quibus et Deum cognoscit, et se ipsam intelligit vel regit, et corpus suum sensificat et ad operandum movet.

1 | Anima vero hominis ignea est, totumque corpus hominis calefacit ac vivificat; et quoniam ignea est, homo sanguineus existit. |

2 | Ventosa quoque itinera habet, spiramen introrsum in hominem trahendo et emittendo. |

3 | Quod cum in hominem trahit, ille intus siccatur, idque ei valde utile est, quia caro hominis per siccitatem istam in sanitatem crescit; cum autem illud emittit, ignis intra hominem tabescit, caloremque suum educit. |

4 | Unde et cum sensualitate totum corpus aedificatur, ita ut homo vivere possit, et omnes quinque sensus corporis cum officiis suis regat. |

5 | Et si calor iste non omitteretur, ignis animae corpus suffocaret, velut domus quae igne tota consumitur. |

6 | Per vires quoque animae homo carne et sanguine induitur et totus perficitur, quemadmodum etiam per flatum ventorum omnes fructus terrae complentur. |

7 | Sed et per hoc quod anima ignea est, se Deum habere cognoscit; et per hoc quod spiritale spiraculum est, se operari cum corpore posse intelligit. |

8 | Quapropter et praeceptum a Deo habet ut opera sua recte operetur, et ne in vacuum locum aquilonis aspiciat, ubi primus angelus regnare volebat et periit. |

9 | Cum enim elatio proprietatem voluntatis suae congregaverit, ex ea mox superbia volans velociter ad aquilonem tendit cum proprietatem voluntatis suae perficit, quocunque modo voluerit. |

10 | Elatio autem et volans superbia aquis similes sunt, quas navis nequaquam pertransire valet, quia Deo et hominibus molestae sunt et omnia destituunt. |

11 | Unde et opera earum defluunt, nec charitas eas pertransit, quoniam nec diligere, nec diligi a fidelibus possunt; sed quae non habent capere volunt, illaque disponendo constituunt super quae nullam potestatem habent; quapropter in interitum vadunt. |

12 | Anima itaque magistra domus corporis sui est, in qua Deus omnia habitacula quae illa possessura erat, formavit; nec eam ullus videre potest, sicut nec ipsa Deum videt, quandiu in corpore manet, nisi quantum eum in fide videt et cognoscit, et cum omni creatura quae a Deo processit in homine operatur, ita scilicet ut sicut apes in vase suo favum aedificat, sic et homo opus suum velut favum cum scientia animae, quae quasi liquor est, perficiat. |

13 | Et quoniam a Deo missa est, in corde cogitationes fundat et pectore congregat, quae deinde in caput et in omnia membra hominis transeunt. |

14 | Oculos quoque ipsa penetrat, quoniam fenestrae eius sunt per quas creaturas cognoscit, quia rationalitate plena in solo verbo vires earum discernit. |

15 | Hinc etiam homo omne opus suum secundum voluntatem cogitationum suarum ad unamquamque necessitatem suam perficit, quia cum ventus scientiae animae in cerebro movetur, a cerebro in cogitationes animi descendit, et sic opus voluntatis perficitur. |

16 | Anima enim in scientia sua seminat, quod opus cogitationum compleatur, illudque per ignem animae coquitur, et in gustum convertitur per quem scienter probatur. |

17 | Ipsa etiam refectionem ciborum et potuum introrsum in hominem ducit, ut caro illius refocilletur. |

18 | Nam per vires suas quomodo homo in omnibus naturis carnis suae crescat et consistat, disponendo ordinat, viribusque suis viscera illius replet. |

19 | Ipsa namque caro et sanguis non est, sed ista adimplet, ita ut eam secum vivere faciat, quia rationalis a Deo orta est, qui primo plasmati vitam inspiravit. |

20 | Unde anima et caro in duabus naturis unum opus existunt. |

21 | Sed et aerem cogitando, calorem congregando, ignem suscipiendo, aquam immittendo, ac viriditatem germinando corpori hominis inducit, quomodo et a prima constitutione confectum est et supra et subtus, circa et intra corpus ubique est. Et hoc modo est homo. |