monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 108 > 208 > 112 > 155 > 115 > 105 > 102
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, CI. Verba David in psalmo CIX, et expositio eorumdem verborum quomodo de Incarnatione et potestate Christi, et in subiectione inimicorum eius intelligenda sint. <<<     >>> CIII. Quod natura animae ignea et multiplicis efficaciae in viribus suis sit, quibus et Deum cognoscit, et se ipsam intelligit vel regit, et corpus suum sensificat et ad operandum movet.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, CII. Quia homo signis omnipotentiae Dei per quinque sensus insignitus auctorem suum in trinitate unum, et in unitate trinum cognoscere et venerari debeat, a quo ad hoc et conditus et post lapsum reparatus est, ut et dominus mundi esset, et decimum in coelis chorum faceret.

1 Dominus etenim in coelo in potentia sua potenter regnat, et sidera quae per ipsum accenduntur et reliquam creaturam inspicit.

2 Sic et homo super sedem, quae terra est, sedet, et reliquae creaturae dominatur, quia signis omnipotentiae Dei insignitus est.

3 Signa vero haec quinque sensus hominis sunt, per quos ex potentia Dei intelligit et sentit quod trinitatem in unitate, unitatem in trinitate in Deo venerari per rectam fidem debet; et veneratio ista ornamentum novem ordinum angelorum est, de quibus diabolica turba expulsa corruit.

4 Homo autem decimus chorus est, quem Deus in semetipso in prima constitutione perditorum angelorum reparavit, quoniam homo fieri voluit, in cuius humanitate turris est, in qua illi ambulant qui in decimo choro sunt.

5 Itaque, ut supradictum est, Deus in homine tam superiores quam inferiores creaturas signavit.

6 Qui postquam per spiraculum vitae, quod est anima, inspiratus est, surrexit, omnesque creaturas cognovit, ac in animo suo fortissima dilectione illas amplexatus est.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.511

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik