Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, CI. Verba David in psalmo CIX, et expositio eorumdem verborum quomodo de Incarnatione et potestate Christi, et in subiectione inimicorum eius intelligenda sint.

1 | 'Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. |

2 | ' Quod sic intellectui patet: Dicat ergo homo: Dixit ille qui Dominus et Pater omnium est Filio suo incarnato, cui a Patre data est omnis potestas in coelo et in terra, ita ut Dominus meus sit, qui homo peccator sum: 'Dominare sedens a dextris meis,' id est dominare homini, qui dextra mea est, quoniam omnes creaturas ei subiugavi; illumque per fidem tibi subiice, ita ut idola deserat, et ad Creatorem suum, videlicet verum Deum, se convertat. |

3 | Hoc autem facies, quandiu ponam rebelles, qui inimici tui per incredulitatem sunt, scabellum vestigiorum tuorum, quia illos in perpetuum tibi subiugabo, faciamque ut adorent vestigia pedum tuorum. |

4 | Nam cum ab infidelitate sua conversi fuerint, te verum Deum cognoscent. |

5 | Sic Deus per Verbum suum omnes creaturas produxit, idemque Verbum carnem in homine induit, qui dextra Dei est, quoniam comprehensio potentiae ipsius existit. |

6 | Idem quoque Verbum, quod Filius Patris est, dominando super hominem sedet, donec impleatur numerus fratrum suorum, quod in novissimo die erit, et tunc diabolica turba cum sequacibus suis velut scabellum quod etiam post ultimum tempus mundi est, ei subiicietur, et tunc videbitur et cognoscetur quis et qualis Dominus ipse est, quoniam ipse Satanas sicut scabellum tunc conculcabitur et omnino dissipabitur. |