monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 108 > 208 > 112 > 155 > 115 > 105 > 102 > 33 > 227 > 111 > 151 > 200 > 128 > 143 > 152 > 104 > 191 > 101 > 100
    >>> CI. Verba David in psalmo CIX, et expositio eorumdem verborum quomodo de Incarnatione et potestate Christi, et in subiectione inimicorum eius intelligenda sint.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, C. Quod homo ad imaginem Dei creatus, et quasi alter Dominus super tribunal terrae sedens, omnique creaturae propter se factae imperans, plenum ipsius Dei opus sit, et ei valde placeat; et quod alter sexus ad adiutorium et consolationem alterius factus sit, virque divinitatis, et mulier humanitatis Christi formam teneat.

1 Cum autem Deus hominem inspexit, valde bene ei placuit, quoniam secundum tunicam imaginis suae, et secundum similitudinem suam illum creaverat, quatenus per tubam vocis rationalis omnia miracula eius pronuntiaret.

2 Homo enim plenum opus Dei est, quia Deus per eum cognoscitur, et quoniam Deus omnes creaturas propter illum creavit, eique in osculo veri amoris per rationalitatem ipsum praedicare et laudare concessit.

3 Sed ipsi adiutorium similitudinis suae defuit.

4 Unde et Deus illi adiutorium, quod speculativa forma mulieris fuit, in qua omne humanum genus latuit, quod in vi fortitudinis Dei producendum erat, sicut et primum hominem in vi fortitudinis suae profecerat.

5 Vir itaque et femina sic ad invicem admisti sunt, ut opus alterum per alterum est, quia vir sine femina vir non vocaretur, nec femina sine viro femina nominaretur.

6 Femina enim opus viri est, et vir aspectus consolationis feminae est, et neuter eorum absque altero esse posset.

7 Et vir divinitatem, femina vero humanitatem Filii Dei significat.

8 Homo itaque super tribunal terrae sedet, omnique creaturae imperat, illaque in disciplinatu illius existens ei subdita est, et ipse super omnes creaturas est, sicut David inspiratione mea loquitur dicens:

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.511