Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XCVII. Ratio quare Deus Adam de terra suscitans vel erigens ita primo statuit ut in facie orientem, dextro austrum, laevoque aquilonem haberet; et quod in brevi parvaque statura eius immensum totius mundi instrumentum collegerit, et omnes creaturas dominationi viribusque sensuum ipsius subiecerit.

1 | Faciem vero iusti germinis, scilicet Adae, Deus contra orientem vertit, quando eum suscitavit et erexit, ac in dextra ipsius australem partem beatitudinis, et in sinistra eius exteriores tenebras, quae aquilo nominantur, signavit. |

2 | Ipsi quoque vires elementorum caeterarumque creaturarum infixit, ut cum illis contra aquilonem operaretur, quae habitaculum perditorum angelorum est, qui se ab ipso separaverunt, quoniam in proprietate voluntatis suae eum negando, Deum esse noluerunt. |

3 | Quapropter etiam Deus vult ut homo aquilonem per sinistram partem repudiet, eumque retrorsum abiiciat, nec ulla imitatione ad illum aspiciat, sicut nequaquam facie sua dorsum suum videre potest, et ut omnibus viribus creaturae adversus serpentem in praelio Michaelis pugnet; aquilonemque omnino in oblivionem sinistrae partis habeat, quemadmodum tenebrae a luce segregatae sunt. |

4 | Sic Deus hominem cum viribus omnium creaturarum firmavit, eumque ipsis velut omni armatura induit, ita ut per visum creaturas cognoscat, per auditum intelligat, per odoratum discernat, per gustum ab eis pascatur, et per tactum eis dominetur. |

5 | Unde et ipse verum Deum creatorem omnium creaturarum scire debet, nec adversus eum praeliari contendet, quamvis per consilium antiqui serpentis multoties decipiatur, quia Deus supradictis viribus eum non ad hoc replevit, ut ullatenus mentem suam in stultitiam pravi angeli elevare tentet. |

6 | Deus enim formam hominis secundum constitutionem firmamenti caeterarumque quarumdam creaturarum formavit, quemadmodum fusor aliquam formam habet secundum quam vasa sua facit. |

7 | Et ut Deus magnum instrumentum firmamenti aequali mensura mensus est, sic etiam aequaliter mensus est hominem in parva et brevi statura sua, quemadmodum supra dictum est, eumque sic creavit, ut membrum membro coniunctum, rectam mensuram suam, rectumque pondus suum non excedat, nisi hoc ex iudicio Dei fiat, et ut in pluribus partibus corporis sui se flectat, scilicet in collo, in humeris, in ulnis, in manibus, in femoribus, in genibus atque in pedibus et in caeteris quibusdam membris. |