Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XCVI. Item de creatione aquilonis, et quomodo ea quae specialiter de asperitate eius et laesionibus quae per eum exterius in creaturis fiunt, de suggestionibus vitiorum, quibus anima et corpus a diabolo interius irritantur, intelligenda sint.

1 | Nam cum aquilo flatum suum horribiliter levaverit, orientalis ventus ei resistit, et occidentalis eum prohibet, ne super eum flare possit; sed auster, qui his duobus fortior est, cum illis etiam ei repugnat, ne super ipsum flatum suum emittat. |

2 | Sic quoque omnes venti ab ortu solis usque in occasum eius aquiloni, quem lumen solis nec tangit nec illuminat, resistunt. |

3 | Aquilo enim aliis ventis peior est, quoniam in casu diaboli quando Deus illum in lacum exteriorum tenebrarum proiecit, ubi in tenebris absque omni luce manet, tenebrosus factus est. |

4 | Ex quo enim Adam cecidit, maligni spiritus flatum suum de tenebris in quibus sunt, in totum mundum homines in errorem urgendo emittunt, et hoc in eadem malitia qua verae luci contradixerunt, faciunt. |

5 | Deus autem non permittit eos horribili forma ut sunt, hominibus qui sub sole sunt apparere; sed secundum intentionem et mores eorum in omni forma creaturarum eos decipiendo, et a bonis operibus quantum possunt avertendo eis apparent. |

6 | Aquilo enim, qui homines et fructus terrae laedit, et qui alis suis in calore aestatis contrarium frigus adversus orientem et occidentem emittit, per quod fructus terrae arefacit, tenebrositati et nequitiae aeriorum spirituum similis est, quia ipsi pessimi spiritus calorem ignis Spiritus sancti per oblivionem Dei in hominibus frigidum faciunt. |

7 | Anima nempe, quae conflictu corporis ita superatur, ut illi consentiendo in desideria carnis, velut vermis in habitaculum suum involvitur, per spumam serpentis peccatis inquinata, spiraculum a Deo se esse non recordatur. |

8 | Ipsa vero in his non diu manens, sed pro amplexione peccatorum, quibus quasi magnis inhiabat deliciis, suspirat et gemit, et peccata sua non in deliciis ut prius, sed in molestia habens, et quasi contra se rixando postmodum bonis operibus insistit. |

9 | Sed cum homo in mala scientia se ipsum vendiderit, et per fervorem libidinis Deum in oblivionem ducendo ad consilium serpentis aspexerit, eadem libido per flatum diabolicae artis in eo ferventius ardet, eumque sic dicendo decipit: 'Quomodo posses te continere, quin caro tua per delectationem concuteretur, cum homo sis, et iterum poenitendo mundus fieri possis? |

10 | ' Sic namque homo iste in similitudine venti qui horrorem suum sub nubibus facit, per irrisionem errantis mentis in scientia sua obnubilatus, in tenebris oblivionis Dei cum criminalibus peccatis dormit. |

11 | Et cum tali modo in peccatis suis Deum obliviscendo dormierit, in scientia hominum illorum qui Deum iuste vivendo vident, velut pessimi et horribiles vermes quos homines fugiunt habetur. |

12 | Unde et de ipso dicunt: 'Qualis est homo iste, qui se, in tanta immunditia vivendo, hominem esse non recordatur? |

13 | ' sicque eum ut mortiferum signum fugiunt, se ipsos considerantes, omniaque opera sua cum timore Dei signando, propter terrorem illum, quem in homine illo cognoverunt, ne ei similes efficiantur. |

14 | Haec quoque in similitudine illorum signorum quae aerumnas et inutilia praefigurant faciunt. |

15 | Et sicut manus per brachium omnia signat, et ut portenta in motu elementorum praefigurantur, sic homo per animam utilia et inutilia in se ipso considerando operatur. |

16 | Diversitas namque aquilonis instabilitatem mentium hominum illorum significat qui quaeque secundum voluntatem suam praevidendo convenientia aestimant, in se et non in Deo confidentes; per quod et spissae nubi per quam fulgor solis nunquam perfecte videtur, similes sunt, eum omnia quae Creatori suo contraria sunt eligendo et constituendo thesaurizant. |

17 | Unde etiam in nigredine malignitatis hominibus molesti sunt. |

18 | Sicut enim luna vario colore distincta apparet, sic ipsi cum oblivione Dei in ferream duritiam per duplicitatem doli ita convertuntur, ut se interdum suaves et utiles sine recta fide hominibus ostendant, ipsique diabolica arte delusi per odiosa et malitiosa opera sua coram Deo et hominibus in confusionem convertuntur. |

19 | Idem enim aquilo periculosus in parte existit, et omni utilitate caret, quia illum malitiosum qui Deo contradicit, ex iudicio iustissimi iudicis suscepit. |

20 | Ipse quoque ardentem iram in qua per suggestionem diaboli sanguis hominis effunditur, et etiam hominem, qui in odio irae suae cum nequitia sua illum quem Spiritus sanctus inspiravit, quantum in se est occidit, cum in dulci sono dilectionis eum nunquam laudare potest, designat. |

21 | Idem namque homo in malitia sua aquam inhonestatis super illum quem sapientia infusum viderit fundit, et eum ubique conterendo prosequitur; hominemque charitatem habentem per verba mendacii ab omni honore, quantum potest, despoliat, et pacem cum verbis asperitatis et perfidiae undique in omnibus quibus potest destruit. |

22 | Aquilo enim, qui a Deo alienatus est, omnia vitia hominum suscipit, ut in ipso torqueantur, quia sicut hordeum a tritico excribratur, sic ipse ab omni utilitate et beatitudine ac sanctitate separatus, omnes virtutes quae per inspirationem Spiritus sancti procedunt, et quae per eum ornatiores et lucidiores fiunt sustinet, quemadmodum paries hominem sustentat qui se in illum reclinat. |

23 | Per tenebras quoque suas omnia lucida quae coelesti harmoniae adhaerent, et quae Filius hominis in virginea natura seminavit, cognoscuntur; et sicut suggestio diaboli homines seducit, sic etiam flatus aquilonis homini nocivus est. |

24 | Cum etiam homo qui iniquitates et peccata quasi in sinistra parte cum diabolo susurrando operatus est, per poenitentiam et conversionem quasi in dextera parte eorum reminiscitur, et per recordationem peccatorum suorum fortior et sanctior in bonis operibus efficitur, quemadmodum sinistra dextrae ministrat. |