monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 95
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XCIV. Specialiter de periculosa asperitate et noxio flatu aquilonis, qui in aestate interdum frigido humore fructus laedit et arbores arefacit, solem offuscat, et lunae nitorem per diversos calores immutat. <<<     >>> XCVI. Item de creatione aquilonis, et quomodo ea quae specialiter de asperitate eius et laesionibus quae per eum exterius in creaturis fiunt, de suggestionibus vitiorum, quibus anima et corpus a diabolo interius irritantur, intelligenda sint.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XCV. Quomodo universa haec quae de mensuris vel inflexionibus humanorum artuum seu ventorum duobus superioribus capitulis comprehensa sunt, sed et vicissitudo diei et noctis et horarum ad animam referenda sunt; et quod ipsam animam Deus quatuor viribus, quas secundum corpus ex elementis, scilicet igne, aere, aqua et terra habet, et secundum se item quatuor quasi quibusdam alis ad regendum se ipsam et idem corpus suum instruxerit.

1 Haec omnia ad animam prospiciunt. Quae scilicet anima in corpore, in similitudine ventorum quorum flatus non videtur sed auditur, manens, per hoc quod aeria est, sufflatum et suspirium et cogitationes suas quemadmodum aer volans dilatat, et quae etiam per humiditatem sapientiae rori assimilatur, per quam bonas intentiones ad Deum habet.

2 Sicut enim splendor solis totum mundum illuminat, et tamen in se non minuitur sic ipsa in brevi statura hominis tota est; quamvis per cogitationes suas ubique volet, per sancta quidem opera in laude Dei ad sidera ascendens, per mala autem opera peccatorum in tenebras descendens.

3 Quod etiam sol designat, qui viribus suis in die super terram, et in nocte sub terra lucet.

4 Ipsa quoque bona intentione ascendit, et mala intentione perverse operando descendit, sicut et crura cum poplitibus superius et inferius in diversis negotiis agitantur.

5 Occidentalis enim ventus, qui aliquantum timendus est, bonam intentionem hominis, quae nunquam sine timore esse debet, per quem homo dum adhuc in fetore peccatorum est, sicut per poplitem sustinetur ostendit, cuius talus et pes voluntatem et desiderium, per quae bona intentio cum operibus perficitur, demonstrant.

6 Et sicut vento occidentali collaterales sui in officio suo assistunt, sic voluntas et desiderium operi adsunt.

7 Dexter quippe collateralis occidentalis venti designat quod homo velut in dextra parte animae consentiendo peccata in se ipso devincit; sinister vero quod peccatis superatus velut in sinistra parte in oblivione Dei vivit, ostendit.

8 Aquilo autem, qui flatu suo omnem viriditatem terrae arefacit, ad quod eum collaterales venti sui adiuvant, ostendit hominem secundum voluntatem et delectationem cordis sui desideria carnis perficientem, per quae ab omni felicitate coelestium honorum destituitur.

9 Sed cum idem homo velut homo sinistra parte mala perpetrando animae non consentit, vis rationalitatis ipsius quasi in dextra parte ab hoc eum prohibet, et tamen omnia opera bona et mala per ipsam perficiuntur, sicut per aestatem omnes fructus terrae proferuntur.

10 Deus etiam animam per quatuor vires quas de igne, de aere, de aqua et de terra habet, sapientem ad regendum vas suum, scilicet corpus, creavit, cum quibus etiam omnia officia eiusdem corporis cum ipso operando perficit.

11 Ipsa vero antequam in corpus mittatur, nihil operata est, sicut etiam cum illud exuerit, nihil amplius operabitur.

12 In flexuris namque membrorum hominis Deus quatuor ventos cum collateralibus ipsorum signavit, in humeris, in ulnis, in manibus et in lumbis, in genibus ac in pedibus, quorum unus, scilicet orientalis ventus, fortitudini aurorae adiunctus est, quae de frigiditate noctis rorem habet, quem super terram mittit.

13 In mane enim aurora lucet, in prima sol diem illuminat, in terra ardere incipit, et in sexta plenitudinem ardoris apprehendit.

14 Per quod designatur quod homo per bonam intentionem primum suspirat, postea lacrymatur, post lacrymas bona opera incipit, quae post ea magno studio bonae intentionis complet.

15 Homo namque qui in sancta conversatione bonorum operum fortiter ardet, velut auster est, qui prius per suspiria et bonam intentionem velut in oriente sancte vivere incepit; sed postea velut in occidente inquieta bella, quibus anima corpus domabat cessant, quemadmodum aestus solis, qui in oriente incipit, et in austro pleniter ardet, in occidente tepescit.

16 Sicut enim oriens et auster in calore diei se coniungunt, ita anima virtutem virtuti adiungit, et omnia bona opera sicut manus cum brachiis perficit.

17 Sol autem finito die in occidente descendit, sicut et genua hominum cum pedibus super terram currunt.

18 Ad vesperum etiam iocunditas diei in taedium ducitur, nec homo in luce diei tunc gaudet, sed taedium dormiendo habet.

19 Hoc est quod homo secundum gustum carnis operans, et carnalibus operibus occupatus, coelestium bonorum obliviscens, nocturnalis efficitur; cum autem per animam in igne Spiritus sancti sanctas virtutes operatur, in amore Christi a concupiscentia carnis refrigescit.

20 Anima quippe rationalis cum sono verba multiplicando profert, quemadmodum arbor ramos multiplicat, et ab ea omnes vires hominis sicut ab arbore rami procedunt, ipsiusque opera, qualiacunque sint, quae cum homine operatur, sicut fructus arboris cognoscuntur.

21 Ipsa namque quatuor alas habet, scilicet sensum et scientiam, voluntatem et intellectum.

22 Per alam sensus se vulneratam sentit, et quae caro diligit, declinat, quia semper mobile spiramen est; per alam quoque scientiae corpus desiderium operandi habet, quia se per animam vivere cognoscit; per alam autem voluntatis anima cum corpore operari desiderat, quoniam illud factum videt; sed per alam intellectus fructus cuiusque operis, sive utile, sive inutile sit, quoniam ipsa in finita vita manet cognoscit.

23 Per istas itaque quatuor alas, ante et retro cum scientia boni et mali oculos habens, per bonam quidem scientiam, quasi ante cum bonis operibus; per malam autem quasi retro malis operibus velut avis volat.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.502

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XCIV. Specialiter de periculosa asperitate et noxio flatu aquilonis, qui in aestate interdum frigido humore fructus laedit et arbores arefacit, solem offuscat, et lunae nitorem per diversos calores immutat. <<<     >>> XCVI. Item de creatione aquilonis, et quomodo ea quae specialiter de asperitate eius et laesionibus quae per eum exterius in creaturis fiunt, de suggestionibus vitiorum, quibus anima et corpus a diabolo interius irritantur, intelligenda sint.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 95

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik