monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 21 > 34 > 8 > 90 > 71 > 20 > 94
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XCIII. Item quod in flexuris humerorum et brachiorum, manuum, lumborum, poplitum et pedum, in quibus duodecim maiores inflexiones sunt, quatuor principalium ventorum et octo collateralium ipsorum flatus et spatia quibus a se differunt, insinuent, et quod iidem venti calore, frigore, siccitate et humiditate invicem temperentur. <<<     >>> XCV. Quomodo universa haec quae de mensuris vel inflexionibus humanorum artuum seu ventorum duobus superioribus capitulis comprehensa sunt, sed et vicissitudo diei et noctis et horarum ad animam referenda sunt; et quod ipsam animam Deus quatuor viribus, quas secundum corpus ex elementis, scilicet igne, aere, aqua et terra habet, et secundum se item quatuor quasi quibusdam alis ad regendum se ipsam et idem corpus suum instruxerit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XCIV. Specialiter de periculosa asperitate et noxio flatu aquilonis, qui in aestate interdum frigido humore fructus laedit et arbores arefacit, solem offuscat, et lunae nitorem per diversos calores immutat.

1 Sed inter hos aquilo asperitatem et horrorem suum saepius ostendit, cum ventosam alam suam in rotam firmamenti et contra orientem extendit, ubi et terribilem et nocivum fumum multoties movet, frigidamque humiditatem in aestate emittit, quae fructum terrae laedit arboresque arefacit.

2 Cum istud acciderit, idem horribilis flatus cum magna ferocitate se aggerat, nubemque per quam sphaera solis lucet obtegit, ita ut hominibus sol defecisse videatur.

3 Sic quoque idem flatus errorem sub nubibus facit, unde et tenebrae in terra tunc fiunt.

4 Sed istud ab hominibus videri non potest, nisi cum magna portenta praefigurantur, quoniam per elementa ista moventur, velut manus per brachium flecti, signare omniaque operari potest.

5 Et idem flatus propter contraria opera hominum cum luna multoties ita ludit, ut ipsa eis interdum coloris nigri, interdum ferrei et interdum coloris varii distincta appareat.

6 Quapropter et aspectus eius terribilis hominibus tunc est.

7 Aquilo namque in omni parte ad quam se dirigit periculosus est, et omni rei super quam efflat nocens, calidumque flatum, qui de sole cum humiditate roris suaviter volat et omnem viriditatem et fructus agrorum in terra perficit, frigiditate et asperitate sua conturbat, prosperitatemque utilitatis devitat.

8 Alios autem ventos sustinet, quemadmodum homo, qui ad parietem se reclinat, et eis sic ministrat, omniaque luminaria per tenebras aquilonis ornatiora et speciosiora in creaturis videntur, quia lumen in ipso non est.

9 Et secundum hunc modum sinistrum etiam brachium dextrum sustentat, eique ministrat.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.502