monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 95 > 74 > 21 > 22 > 28 > 41 > 8 > 59 > 45 > 4 > 27 > 19 > 83 > 81 > 3 > 37 > 93
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XCII. Quod flexurae, tam aequales quam dispares, quae in homine a femore per genu et talum usque ad finem maioris articuli pedis, et a vinctura manus usque ad extremum medii digiti inveniuntur, in mundo oceani et fluminum incurvationes et reflexiones significent, et in homine impetus, et aestus libidinum, et multiplices compaginationes naturarum, carnis et animae oppositiones designent. <<<     >>> XCIV. Specialiter de periculosa asperitate et noxio flatu aquilonis, qui in aestate interdum frigido humore fructus laedit et arbores arefacit, solem offuscat, et lunae nitorem per diversos calores immutat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XCIII. Item quod in flexuris humerorum et brachiorum, manuum, lumborum, poplitum et pedum, in quibus duodecim maiores inflexiones sunt, quatuor principalium ventorum et octo collateralium ipsorum flatus et spatia quibus a se differunt, insinuent, et quod iidem venti calore, frigore, siccitate et humiditate invicem temperentur.

1 Sed in poplite dextri cruris, ubi crus hominis incurvatur, principalis occidentalis ventus demonstratur; in femore autem et in talo eiusdem cruris spiramina eorumdem collateralium ventorum designantur.

2 In poplite quoque sinistri cruris principalis ventus septentrionalis notatur; sed in femore ac in talo ipsius collaterales venti eius ostenduntur; in lumbis quoque et in pede cruris illius flatus collateralium eorumdem ventorum manifestantur.

3 Deus itaque, ut praefatum est, constitutionem ventorum in homine signavit, videlicet in flexura brachiorum, in scapulis ac in manibus, in genibus, quoque in lumbis et in pedibus, in quibus duodecim maiores inflexiones sunt, quemadmodum etiam duodecim venti existunt.

4 Flexurae etenim brachiorum cum sibi appendentibus membris orientalem et australem ventum cum collateralibus eorum, ut praedictum est, designant; genua vero cum appendentibus sibi membris occidentalem et septentrionalem ventum cum collateralibus ipsorum demonstrant; atque quemadmodum membra ista omni corpori adhaerent, ita etiam et venti isti cum ministris suis firmamento assistunt.

5 Alter quoque per alterum calore, frigore, siccitate et humiditate temperatur, officiaque sua congrue exercent, ut etiam homo brachiis et manibus suis omnia operatur quae in scientia sua dictat.

6 Et sicut haec membra aequali mensura a se differunt, ita etiam venti aequali spatio a se distant.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.502