monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4 > 3 > 30 > 8 > 11 > 15 > 79 > 10 > 4 > 10 > 3 > 67 > 35 > 11 > 85 > 5 > 92
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XCI. Quod sicut inferior superficies terrae pulsantes se et circumfluentes aquas quasi ferrea repellit, sic et vis animae velut chalybs qui caetera acuit ferramenta fallaciam et immissiones diaboli domare et a se repellere debeat. <<<     >>> XCIII. Item quod in flexuris humerorum et brachiorum, manuum, lumborum, poplitum et pedum, in quibus duodecim maiores inflexiones sunt, quatuor principalium ventorum et octo collateralium ipsorum flatus et spatia quibus a se differunt, insinuent, et quod iidem venti calore, frigore, siccitate et humiditate invicem temperentur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XCII. Quod flexurae, tam aequales quam dispares, quae in homine a femore per genu et talum usque ad finem maioris articuli pedis, et a vinctura manus usque ad extremum medii digiti inveniuntur, in mundo oceani et fluminum incurvationes et reflexiones significent, et in homine impetus, et aestus libidinum, et multiplices compaginationes naturarum, carnis et animae oppositiones designent.

1 A genibus vero usque ad talum eadem mensura est quae a loco egestionis seu a femore usque ad genu existit.

2 Et in mensura membri huius, scilicet quod a genu usque ad talum est, oceanus, qui totam terram comprehendit, designatur, quoniam, ut crura ad posteriora recurvantur, ita et aquae istae omnem rotunditatem terrae circumamplectentes, metam suam non transeunt.

3 Aquae etiam istae extra meatum suum non ruunt, quia velut in sulco et quasi in canalibus fluentes, eosdem terminos non excedunt, et aquis quae super firmamentum sunt in profunditate sua aequales existunt.

4 Sic et anima, quae in omnibus membris hominis constituta est, per illum ad omnia desideria carnis festinat, ut follis flare cogitur, unde et lamentando ad eumdem hominem dicit: 'Ach, ach, cinerosa putredo, cur a Deo meo in te unquam missa sum, quae in tua desideria me ita involvisti, ut diabolica suasione criminalia opera tecum cogat perficere?

5 ' Tunc homo, licet in petulanti convivio peccatorum vivat, propter querelam animae intra se saepe dicit: 'O vae mihi, quare a peccatis me continere non possum!

6 qui opera mea coram Deo et hominibus polluta esse cognosco, et quare non timeo Deum meum, qui omnem maculam peccatorum sicut malitiam diaboli iudicando abiicit!

7 ' Post ea homo in amara poenitentia a peccatis ea dinumerando declinat, et in eamdem molestiam, in qua anima ipso peccante fuit, sic dicendo ducitur: 'Ach, ach, ego Creatoris mei oblita sum, quando a desiderio carnis in scientia rationalitatis meae propter timorem et amorem eius non declinavi!

8 ' sicque in vera poenitentia se ad terram prosternens, ad Deum sic orando clamat: 'O Deus meus, adiuva me, et per sanguinem tuum educ me de profunditate peccatorum meorum, quibus quasi in infernum mersus sum, et per gratiam tuam trahe me ad te, ut ad salvationem surgere possim.

9 ' Sicque singula peccata sua in vera poenitentia considerando abluit.

10 Mensura enim quae a loco egestionis seu a femore usque ad genu existit, significat quodvis libidinis in lumbis viri, et in umbilico mulieris per primam suggestionem diaboli excitatur, cum per malum eiusdem deceptionis pari studio desiderando et operando peccata luxuriae perficiunt.

11 Sed homo post ea per animam in dolorem et in molestiam eorumdem peccatorum ducitur, quod etiam mensura quae a genibus usque ad talum est designat.

12 Talus quidem locum exsilii in quo Adam positus est ostendit, quod homo in omnibus operibus suis bonis et malis oblivisci non potest, quia in malis operibus expulsionis Adae recordatur, et in bonis operibus qualiter a Deo creatus sit reminiscitur.

13 Deus quippe animae rationali habitaculum in tanta plenitudine creavit, ut in illo omnes virtutes suas exercere posset, sicut et homo domum aedificat, quatenus in illa omnia quae vult operetur; et ut etiam venti a Deo creati sunt, ut aliquando in iucunditate, alio modo in periculo, quaeque flatu suo pertranseant.

14 Et sicut oceanus locum in quo fluit non excedit, sic anima modum istum non relinquit, quin in bonis operibus gaudeat, et in malis contristetur.

15 Cum enim homo secundum desideria carnis peccat coram Deo ut tenebrosa nox est; cum autem secundum naturam animae operatur, coram Deo et angelis eius sicut lux diei lucet.

16 A talo autem usque ad finem maioris articuli ea mensura existit, quae a iunctura manus usque ad summitatem finis digiti qui medius dicitur, est, ut supra demonstratur.

17 Pedes quoque caetera flumina demonstrant, quae se per totam terram dividentes, illam ubique irrigant.

18 Et sicut iidem pedes cruribus, et ut manus brachiis adhaerent, sic et flumina ista vires suas ab oceano sumunt.

19 Deus quippe elementum terrae creavit, quae per vires caeterorum elementorum germinat, ut etiam mulier per vires viri feta existit.

20 Homo itaque per animam divinus, et per terram terrenus, plenum opus Dei est; unde etiam terrena scit, et in speculo fidei coelestia cognoscit.

21 Sicut enim a talo usque ad finem maioris articuli, et a iunctura manus usque ad summitatem finis medii digiti aequalis mensura existit, sic anima, per quam homo se Deum habere intelligit, aequali mensura sine omni defectu corpus possidet, illudque eam aequali mensura sustinet, ita ut anima in illo nullum defectum in omnibus operibus quae cum corpore operatur, habeat.

22 Et ut etiam terra utilia et inutilia germinat, sic pedes hominem ad utilia et inutilia opera portant; et ut ab oceano omnes aquae fluunt, sic per corpus et animam omnia opera hominis peraguntur.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.500

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XCI. Quod sicut inferior superficies terrae pulsantes se et circumfluentes aquas quasi ferrea repellit, sic et vis animae velut chalybs qui caetera acuit ferramenta fallaciam et immissiones diaboli domare et a se repellere debeat. <<<     >>> XCIII. Item quod in flexuris humerorum et brachiorum, manuum, lumborum, poplitum et pedum, in quibus duodecim maiores inflexiones sunt, quatuor principalium ventorum et octo collateralium ipsorum flatus et spatia quibus a se differunt, insinuent, et quod iidem venti calore, frigore, siccitate et humiditate invicem temperentur.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4 > 3 > 30 > 8 > 11 > 15 > 79 > 10 > 4 > 10 > 3 > 67 > 35 > 11 > 85 > 5 > 92

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik