monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 91
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XC. Quod terra quidem in omni superficie sua rotunda, sed non plana, propter tumores collium et montium quos undique gestat existens, inaequalem humanae conversationis propter diversa virtutum et vitiorum quae inter animam et carnem geruntur certamina, tenorem significet. <<<     >>> XCII. Quod flexurae, tam aequales quam dispares, quae in homine a femore per genu et talum usque ad finem maioris articuli pedis, et a vinctura manus usque ad extremum medii digiti inveniuntur, in mundo oceani et fluminum incurvationes et reflexiones significent, et in homine impetus, et aestus libidinum, et multiplices compaginationes naturarum, carnis et animae oppositiones designent.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XCI. Quod sicut inferior superficies terrae pulsantes se et circumfluentes aquas quasi ferrea repellit, sic et vis animae velut chalybs qui caetera acuit ferramenta fallaciam et immissiones diaboli domare et a se repellere debeat.

1 Nam superficies terrae subtus quemadmodum supra rotunda existit, ipsaque ad intrantes et circumfluentes aquas quasi ferrea est.

2 Anima quoque quae in corpore latitat, et in omnes sensus corporis cogitando, loquendo et operando volat, secundum ista cum omni creatura in homine operatur, cum alii spiritus laus Dei tantum sint, nec operentur.

3 Homo enim de cuius operibus angeli Deum laudando mirantur, coelestis et terrestris est, unde in coelo gloriose laudatur, et totam terram operando replet, et ita vis animae ipsius rotunditati terrae assimilatur, quae in corpore et in omnibus operibus hominis circuit, et etiam secundum naturam carnis, et secundam naturam suam operatur.

4 Vis itaque animae ut chalybs est, per quem omnia ferramenta acuuntur et firmantur, quoniam ipsa desideria carnis quae naturam ipsius intrant pugnando superat, ne homo pereat, ipsaque ne pondere peccatorum suffocetur, contra omnem fallaciam diaboli bellatrix existit.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.500