Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XC. Quod terra quidem in omni superficie sua rotunda, sed non plana, propter tumores collium et montium quos undique gestat existens, inaequalem humanae conversationis propter diversa virtutum et vitiorum quae inter animam et carnem geruntur certamina, tenorem significet.

1 | Terra namque montes et colles portat, et intra rotunditatem suam plana non est; sed tamen aer eam ubique tangit, ipsaque supra et subtus montes et colles fert, quemadmodum cervus cornua sua. |

2 | Anima, quae spiraculum a Deo est, frendenti molestia avaritiam, quae collum luxuriae existit, odit, quoniam homo per haec duo vitia pacificos et mansuetos mores nec in se nec ad alios habere potest. |

3 | Ipsa quoque anima corpori ideo immissa est, ut ad confusionem diaboli contra suggestionem ipsius cum homine pugnet, quia luxuria per ipsam suggestionem Leviatan, qui totum mundum deglutire vult, in ipso exsurgit, per quam etiam, ut avarus homo pecuniam, animas inquinare et ad se trahere desiderat. |

4 | Homo namque qui superbus et avarus existit, possibilitate peccandi, quemadmodum terra montibus et collibus ponderata, nequaquam plana est, se ponderat, cum relicto timore Dei ac si per eum iudicandus non fit, secundum desideria cordis sui quaecunque vult operatur. |

5 | Et sicut aer terram non communit, sed secundum qualitatem tempestatis tangit, sic ipse opera iniquitatis excusando secundum vanitatem cordis sui iniuste operatur. |

6 | Sed anima etiam viribus suis hominem istum affligendo ad Deum pro peccatis suis suspirare facit, ac montem superbiae in ipso prosternens, eum super terram in humilitate sancta et bona opera facere cogit, qui prius peccata in superbia quasi sub terra operatus est. |

7 | Ipsa etiam in potestate scientiae suae bonum et malum operatur, et ex magna afflictione quam in corpore ex superbia habet dicit: 'Ach, Ach, unde veni, et quid operor modo? |

8 | cum suspiriis plangentem vocem profero, qui scientiam meam cum putredine peccatorum misceo. |

9 | ' Et ita lugendo hominem cogit, ut his verbis Dominum adoret. |

10 | 'Miserere mei, Domine, quoniam animam meam in peccatis pollui, et sana contritiones cicatricum vulnerum meorum, quia tibi soli peccavi. |

11 | O Deus meus, amplius, amplius doce me sancta et bona operari, quibus anima mea sanetur, quam multum perturbavi. |

12 | ' Postea namque homo se totum ad Deum inclinat, et esurie animae suae deficiente, in convivio poenitentiae laetatur. |