Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXXIX. Verba David in psalmo CI velocitatem dierum suorum et defectum suum deplorantis.

1 | 'Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui. |

2 | ' Quod sic intellectui patet: Homo ex originali peccato in his quae praeterita et futura sunt, caecus est. |

3 | Unde ea in scientia sua quasi umbram habet. |

4 | Qui etiam per hoc quod nullam securitatem habet, ut fenum arescit, cum omnia opera sua ei incerta sint. |

5 | Omnes enim dies hominis deficiendo in oblivionem ducuntur, sed aeterna vita stabilis et nova est, ut etiam aestas omni anno novos fructus profert. |