Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXXVIII. Item de comparatione durae et mollis vel calore vel algore inhabitabilis terrae, et unde terraemotus contingant, et quod eadem terra si subtus quasi ferrea chalybinea non esset, ab ascensu solis nimio aestu, et ab occasu eius nimio frigore disrumperetur, et de multifaria concertatione carnis et animae secundum supraposita.

1 | Nam tenerae parti terrae dura et velut ferrea pars altera terrae, subiuncta est, quae in duritia sua, quemadmodum chalybinea fit, perdurat, ita ut nec confringi, nec emolliri ulla inundatione circa eum concurrentium aquarum possit. |

2 | Homo quoque cum delectationem carnis amplectitur, anima in spiritali natura sua dicit: 'O vae mollitiei gustus carnis, quam ego affligo, et a qua affligor! |

3 | ' Unde homo in peccatis suis mox ingemit dicens: 'O vae mihi, quod ad tanta peccata, quae in me superare non possum, natus sum! |

4 | ' Et mox ut anima moerorem istum senserit, hominem plus quam prius in peccatis puniendo ad se trahit, et eum propter peccata sua tristem reddit, quoniam vires animae in ipso aruerunt. |

5 | Postea namque homo secundum naturam animae operando, ipsam in mortificatione carnalium desideriorum prodit, quatenus eam in coelesti desiderio inveniat. |

6 | Sic quoque anima hominis in quo obdurationem cordis non invenit, superat, quemadmodum dura et quasi ferrea terra mollem in potestate sua sustentat; ipsaque anima fortitudine fidei quasi chalybe eum firmat, ne per circumeuntia mala consuetorum peccatorum deficiat. |

7 | Pars itaque haec durae et velut ferreae terrae colles cum rupibus habet, et flumina quae in oriente in quatuor partes divisa fluunt, eam scindere non praevalent, sed eam interdum movent, nec tamen vulnerant. |

8 | Motio autem ista ex nimio aestu solis ab illa parte firmamenti fit, ubi sol ascendit, et si terra subterius, ut ferrea seu quasi chalybinea non esset, ex nimio aestu hoc tota scinderetur. |

9 | Ab altera quoque parte firmamenti ubi sol occidit ex nimio etiam frigore rumperetur. |

10 | Nam et ex immoderato fervore solis et ex immoderato frigore istae partes terrae inhabitabiles sunt. |

11 | Proinde et anima, quae humilis naturae est, contra superbiam hominis semper pugnat, eique dicit: 'Quare in tantam altitudinem, quasi te ipsum creaveris, ascendis? |

12 | Si enim per te ipsum esse vel operari desideras, ut primus angelus cades. |

13 | ' Ipsa etiam Deum, a quo ipsa spiritalis essentia facta est, scit, et sentit, et quod ei nullus similis est intelligit, ideo superbiam quae sine gaudio est, et per seipsam esse et nulli obedire vult, odit. |

14 | Unde etiam superbae menti corporis sui dicit: 'Omnia quae quaeris vana et fallacia sunt, et quae tu honorem nominas, haec blasphemia sunt; et cum te ascendere putas sine adiutorio Dei et hominum, cades. |

15 | ' Sed homo ex moerore animae saepe suspirat, et ab omnibus operibus superbia declinando, in altitudinem sanctorum operum humilitatis ascendit, per quam ipse in medio peccatorum, quemadmodum dura terra collibus et rupibus tenetur et firmatur. |

16 | Et tunc homo bona et sancta opera cum elementis in alio modo quasi reviviscendo operatur, ne quasi vulneribus mortis condemnatus, coram Deo et hominibus derideatur, sicut etiam eadem terra de quatuor fluminibus in viribus suis non disrumpitur. |

17 | Anima autem, quae ventosa est, omnem creaturam per cor et venas in homine, dum peccata quae sibi molesta et contraria sunt cum eo operatur, movet; ipsumque post gaudium peccatorum saepe plorare facit, et post securitatem eorum in magnam confusionem convertit. |

18 | Homo etiam magnam infirmitatem multoties incurrit, cum omnia interiora viscera sua rectum iter perficiendo, quae vult non habet; sicque anima quasi tempestas in homine cum peccatis, et etiam cum poenitentia ipsum affligendo est; et quantum ipsa in peccatis doluit, tantum eum in poenitentia dolere facit. |

19 | Ipsa quoque anima in omni fervore peccandi et poenitendi hominem, quemadmodum ferrea et chalybinea terra mollem, sustentat ne deficiat, quia ipsa vitalis virtus corporis est, quod nunquam cum gaudio peccata sua operari permittit, quodque in peccatis ita saepe affligit, ut ab illis se surgere vix speret. |

20 | Anima vero per hoc eum iterum excitat, et ut per gratiam Dei se liberandum confidat, ne in dispersionem desperationis decidat consolatur, quod etiam terra quae ex nimio frigore occidentis non rumpitur significat. |

21 | Terra enim quae pro nimio frigore et aestu inhabitabilis est, designat quod homo, qui propter expulsionem Adae parvum locum habitabilis terrae ut peregrinus inhabitat, inter praelia et bella peccatorum et poenitentiae nunquam securitatem habere possit, quoniam in lacrymabili exsilio plenum gaudium coelestis patriae videre non potest, nisi quod illuc a longe in umbra fidei tendit. |

22 | Unde cum nullam securitatem se habere videt dicit: |