monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 6 > 38 > 11 > 8 > 35 > 9 > 9 > 26 > 82 > 18 > 17 > 16 > 6 > 96 > 31 > 25 > 22 > 23 > 32 > 86 > 87
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXXVI. Quod per dorsum et latera hominis planities terrae, per femora vero et loca sessionis colles et asperitas eiusdem terrae inferius durae et impenetrabilis, et superiorem partem, quae mollis est, constringentis insinnetur; et quod similiter viribus animae mollities carnis a vitiis restringatur, ut virtutum margaritis decorata angelos sanctos et ad admirationem sui et ad laudem Dei accendat. <<<     >>> LXXXVIII. Item de comparatione durae et mollis vel calore vel algore inhabitabilis terrae, et unde terraemotus contingant, et quod eadem terra si subtus quasi ferrea chalybinea non esset, ab ascensu solis nimio aestu, et ab occasu eius nimio frigore disrumperetur, et de multifaria concertatione carnis et animae secundum supraposita.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXXVII. Verba sancti Ioannis apostoli in Apocalypsi sua decorem sponsae Christi, id est animae sanctae, contemplantis et describentis, et David in Psalmo excellentiam hominis praedicentis.

1 'Vidi Ierusalem descendentem de coelo, ornatam tanquam sponsam viro suo [Apoc. XXI].' Quod sic intellectui patet: Sponsa ista sanctam et ornatam animam, quae Christo in dote sanguinis sui adiuncta est, et ad eum quemadmodum sponsa ad sponsum respicit, designat, quia ipse Filius Dei in alvum Virginis descendit de coelo, in qua novam et sanctam civitatem Ierusalem aedificavit.

2 Angeli namque, qui faciem Dei semper inspiciunt, in operibus sanctorum, quae cum innumerabilibus ornamentis ad faciem Dei lucent, et ad coelestem Ierusalem ascendendo nova tabernacula semper aedificant, et etiam coram eis ut aurea scriptura fulgent, mirantur.

3 Unde in sono psalterii, citharae, et vocis omnium laudum sonant.

4 Deus vero hominem ideo creavit, ut lucida opera quae in coelo fulgerent operaretur, quatenus angeli in operibus eiusdem hominis, ut etiam in facie Dei, mirarentur.

5 Unde etiam scriptum est: 'Minuisti eum paulo minus ab angelis; gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum [Psal. VIII].' Quod sic intellectui patet: Deus angelis, qui laus eius sunt, praesens semper est, ideo ab eis videtur et cognoscitur, cum homo, qui opus [eius] cum anima est, eum in fide et non in divinitate videat; quem Deus glorificat, honorat et multum ornat, quoniam eum ad obedientiam praeceptorum suorum creavit, et super omnia opera quae fecerat eum constituit.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.498

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik