monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 7 > 86
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXXV. Quod ex locis corporis per quae digestio ciborum et potuum fit, secreti et sub erranei meatus fluminum designentur, et querela animae lutulentis et fetidis operibus pollutae, et per spem poenitentiae et passionem Christi in Deum respirantis, adducto in testimonium versu psalmi XLI in hoc convenienti. <<<     >>> LXXXVII. Verba sancti Ioannis apostoli in Apocalypsi sua decorem sponsae Christi, id est animae sanctae, contemplantis et describentis, et David in Psalmo excellentiam hominis praedicentis.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXXVI. Quod per dorsum et latera hominis planities terrae, per femora vero et loca sessionis colles et asperitas eiusdem terrae inferius durae et impenetrabilis, et superiorem partem, quae mollis est, constringentis insinnetur; et quod similiter viribus animae mollities carnis a vitiis restringatur, ut virtutum margaritis decorata angelos sanctos et ad admirationem sui et ad laudem Dei accendat.

1 Dorsum autem et latera hominis planitiem terrae demonstrant; anima vero, quae operans spiritus nominatur, sancta opera et claras virtutes, per quas Deus ab angelicis spiritibus laudatur, cum homine operatur; ipsaque corpori, quod per omnia regit, invisibilis existit, quemadmodum Deus, qui totam terram creavit, homini invisibilis est.

2 Et sicut homo cum dorso et latere potenter operatur, sic etiam anima cum corpore omnia opera sua perficit.

3 In femoribus quoque et in loco sessionis colles et asperitas praefatae durae et impenetrabilis terrae ostenduntur, quoniam ut femora lumbis et ventri adhaerent, et hominem portant, et ut locus sessionis hominem retinet, sic etiam haec inferior et impenetrabilis pars terrae, superiori tenerae et molli parti eius coniuncta existit, illamque fortitudine sua quasi chalybs retinet ne dissolvatur.

4 Sicut enim homo totam terram artibus suis regit, eamque aratro aliquando profundius, aliquando levius evertit, sic anima viribus et virtutibus corpus secundum gustum carnis pertransit et evertit, et cum fortissimis viribus eiusdem animae homo gravia et criminalia peccata perficit, sed leviora, quae per cogitationes sine opere fiunt, aliis animae tantum perficiuntur.

5 Diabolus namque propter odium quod ad Dominum suum habet, delectationem homini suggerit, ex qua fumus quoties homo irascitur in corpore eius ascendit, quia homo nunquam irasceretur si delectatione carnis careret.

6 Anima vero quae immortalis vita est, in cuius discessu corpus emoritur, omnia opera secundum desideria corporis perficit, quemadmodum aerius ventus totam terram perficit, quemadmodum aerius ventus totam terram germinare facit, ipsaque in corpore operando, sicut torrens aqua fluendo, nunquam cessat.

7 Omnes quippe angeli super hominem illum qui sanctis operibus velut elegantissima veste induitur, mirantur, quoniam societatem cum illis Deum laudando etiam habebit; omniaque opera eius anima sustinet, sicut femora et locus sessionis totum hominem sustentant.

8 Et sicut aspera et acuta terra mollem partem terrae atque flumina portat, sic vires animae totum hominem continent, quae ei, quemadmodum femora cum lumbis ventri, serviendo adhaerent.

9 Ipsa etiam cum viribus suis opera hominis, quemadmodum posterior pars ipsum sustinet, et eum in bono gaudere et in malo contristari cogit, bonisque operibus et variis virtutibus velut baccis et margaritis eum circumdat.

10 Unde et Ioannes dicit:
10 Unde et Ioannes dicit:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.498