Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXXV. Quod ex locis corporis per quae digestio ciborum et potuum fit, secreti et sub erranei meatus fluminum designentur, et querela animae lutulentis et fetidis operibus pollutae, et per spem poenitentiae et passionem Christi in Deum respirantis, adducto in testimonium versu psalmi XLI in hoc convenienti.

1 | In locis autem ubi digestio ciborum et potuum emittitur, secreti et subterranei meatus praedictorum fluminum designantur, quia, ut digestio in corpore hominis permanere non potest, sed eiecta apparet, ita quoque et meatus isti flumina eiiciunt, illaque ad apertam manifestationem perducunt. |

2 | Cum vero anima in lutulentis peccatis a luce abscondita est, se abstinere non potest quin lamentabili voce dicat: 'Ach, ach, ego infelix quae vivens spiraculum adeo sum, tanto fetore peccatorum involuta sum, ut nulla laetitia coelum respicere valeam. |

3 | Ach, unde veni, aut quo vadam, et quid prosunt mihi omnia bona quae Deus creavit, cum in infernum dimergar? |

4 | ' Sed postea in se reversa iterum dicit: 'Confido in Deo meo, quia in vera poenitentia per misericordiam ipsius de infernalibus tormentis quae promerui liberari possim. |

5 | Et sic per gratiam Dei consolata et confortata iterum dicit: 'Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? |

6 | Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus [Psal. XLI].' Quod sic intellectui patet: Cum homo peccata sua per naturam animae coactus emendare cogitaverit, in gaudio quod ex rivulis aquae vivae ei influxit dicit: 'Quare tantum contristor et perturbor in anima mea, cum per gratiam Dei vulnera peccatorum meorum cum suspiriis et lacrymis delere possim, quae per vulnera Domini mei, qui clavos et lanceam pro peccatis meis sustinuit, me liberandam confido? |

7 | ' Omnia vero mala opera in amara poenitentia postea manifestat, sicut etiam egestio ciborum et potuum emittitur. |

8 | Sed et sicut de subterraneis aquis lumina super terram producunt, sic de his rebus optima fama super terram volat, quoniam qui in peccatis exstinctus erat, in bonis operibus revelatur. |