monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13 > 84
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXXIII. Item quod sicut aer terram in medio sui aequali undique mensura positam sustentat et continet, ita corpus et anima a Deo coniuncta, licet natura plurimum distent, in faciendis communiter praeceptis Creatoris sui patienter se invicem sustentare et instruere debeant. <<<     >>> LXXXV. Quod ex locis corporis per quae digestio ciborum et potuum fit, secreti et sub erranei meatus fluminum designentur, et querela animae lutulentis et fetidis operibus pollutae, et per spem poenitentiae et passionem Christi in Deum respirantis, adducto in testimonium versu psalmi XLI in hoc convenienti.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXXIV. Quod vesica, quae potus recipit et emittit, cursus fluminum quae per terram diffunduntur ostendit; et quod in hunc modum victrix carnis anima corpus suum fluentis praeceptorum Dei bona recipiendo, mala emittendo irrigare debeat, apposito in testimonium versu psalmi CXVIII ad hoc competente.

1 Sed vesica hominis inundationem fluminum quae hac et illac per terram diffunduntur, ostendit, quoniam ut illa fluenta ventris recipit et emittit, sic etiam et flumina nunc crescunt, nunc vero decrescunt, totamque terram irrigant.

2 Anima itaque, cui natura carnis et sanguinis contraria est, hominem ut ab inquietis cogitationibus se abstineat, et pro peccatis suis de gratia Dei non desperet, sed ut in vera humilitate ad pedes Domini pro illis se prosternat, docet, quatenus omnipotens Deus in amara poenitentia ei peccata sua misericorditer ignoscere dignetur.

3 Cum enim ipsa hominem in humili natura sua ita superavit, ut ei in omnibus consentiat, coelum sic dicendo victoriose pertransit.

4 'Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est [Psal. CXVIII].' Quod sic intellectui patet: Ego in carne mea, quae praeceptis tuis per se in bono non consentit, te desideravi et intellexi, et per vim salutaris tui quasi veloci aqua ita infundebat, ut in medio virium mearum et in medio cordis mei, mandata tua contra voluntatem eiusdem carnis meditarer.

5 Et quemadmodum molendinum grana ad edendum per aquas conterit, sic ego, quae torrens iter aquae in corpore sum, omnia praecepta tua ex natura mea requirendo diligenter observo.

6 Sicut enim vesica hominis aquosam humiditatem corporis recipit et emittit, et ut flumina crescendo et decrescendo totam terram perfundunt, sic victoriosa anima totum corpus, bonum recipiendo et malum emittendo, praeceptis Dei regit, cuius vires in bonis crescunt et in malis decrescunt.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.497