monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2 > 83
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXXII. Quia homo in similitudine terrae factus ossa sine medulla lapidum vice, ossa cum medullis vice arborum habeat; et quod secundum qualitatem morum suorum, vel duritiam lapidum, vel amoenitatem horti floridi seu pomerii fructiferi per significationem recipiat. <<<     >>> LXXXIV. Quod vesica, quae potus recipit et emittit, cursus fluminum quae per terram diffunduntur ostendit; et quod in hunc modum victrix carnis anima corpus suum fluentis praeceptorum Dei bona recipiendo, mala emittendo irrigare debeat, apposito in testimonium versu psalmi CXVIII ad hoc competente.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXXIII. Item quod sicut aer terram in medio sui aequali undique mensura positam sustentat et continet, ita corpus et anima a Deo coniuncta, licet natura plurimum distent, in faciendis communiter praeceptis Creatoris sui patienter se invicem sustentare et instruere debeant.

1 In medio quoque aeris terra posita est, ita scilicet ut aer aequali mensura super terram, ac sub terra, et in utraque parte terrae sit.

2 Anima etiam quae vivens spiraculum a Deo in corpus missa est, hominem ut cum patientia praeceptis Dei in hac laboriosa vita obediat, instruit; in qua in tanta dissocietate quanta coelum et terra distant, inhabitat manetque, ut qui scientia sua quid ipse sit pleniter comprehendere non valet, in labore certaminis sui cum patientia et obedientia ad Creatorem suum tendendo respiciat.

3 Sicut enim aer in medio terrae eam sustentando et continendo est, sic anima in medio corporis, illud totum sustinendo, habitat, et in illo secundum quod ab eo postulat operatur.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.497