Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXXII. Quia homo in similitudine terrae factus ossa sine medulla lapidum vice, ossa cum medullis vice arborum habeat; et quod secundum qualitatem morum suorum, vel duritiam lapidum, vel amoenitatem horti floridi seu pomerii fructiferi per significationem recipiat.

1 | Terra etiam cum lapidibus et arboribus firmata est, et secundum illam homo factus est, quia caro eius ut terra est; ossa autem ipsius sine succo medullae, ut lapides sunt; ossa vero cum medulla velut arbores existunt. |

2 | Unde et homo aedificium suum secundum se ex terra, ex lapidibus et ex lignis componit. |

3 | Anima quoque, cui desideria carnis contraria sunt, et quae firmamentum totius corporis est, illud viribus suis infundens, omnia opera cum homine operatur et perficit, ipseque homo floridus hortus, in quo Dominus oculos suos pascit secundum desiderium animae, operando efficitur; cum autem secundum voluntatem carnis operatur, coram oculis Dei sicut sol cum eclipsim patitur non lucet. |

4 | Homo enim qui bona opera fecerit, pomerio omnium bonorum fructuum repleto assimilatur, sicut terra quae lapidibus et arboribus firmatur et ornatur; cum autem per duritiam peccatorum mala opera perpetraverit, sicut dura terra quae sine fructu est coram Deo infructuosus existit. |

5 | Caro namque hominis bonam scientiam, quae fructiferam mollitiem habet, et ossa malam scientiam, quae contra Deum se indurat, significant; ossa autem quae sine medulla in eo sunt, mala opera ipsius designant. |

6 | Anima vero secundum Deum in homine operans est, quoniam, sicut ipse coelum in pleno gaudio coelestibus constituit, et ut terram hominibus ad habitandum dedit, sic anima in gaudio cum homine bona opera, quae coelestia sunt, et in querela tristitiae mala opera quae terrena sunt operatur. |

7 | Scientia itaque boni et mali viscera animae sunt, quibus hominem humilitatem, quae materia omnium virtutum est, docet, et quae hominem in viribus suis in peccatis ita constringit, ut illa in gaudio nunquam perficere possit. |

8 | Et sicut homo omnia aedificia domus quam aedificare vult secundum voluntatem suam praevidet, sic ipsa omnia opera in homine secundum quod potest disponit. |