Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXXI. Quia sicut terra sic posita est, ut undique a sole temperetur, ita et anima Deo subiecta a luce sapientiae discretionis virtute illuminanda perfundatur.

1 | Terra enim ad cursum solis sic posita est, ut in omni loco suo per ipsum temperetur. |

2 | Sic et anima, quae cum sapientia temperata est, per guttas salientis fontis, qui Deus est, hominem imbuit, ut in plateis discretionis et sanctorum desiderium, Deum cognoscendo, ambulet et propter amorem ipsius gustum peccatorum suorum relinquat. |

3 | Sed homo qui secundum desideria animae operatur, per eam cum sanctis operibus, quemadmodum terra in omnibus officiis suis per solem, illuminatur. |