Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXX. Quod terra in medio aeris constituta sit, adversus tempestates montibus et collibus partim calidis vel frigidis, partim aestu et gelu temperatis, velut urbs turribus et propugnaculis munita; et quod hoc modo anima in multiplici quem contra desideria carnis exercet conflictu sanctorum operum protectione ornetur et defendatur.

1 | Terra enim in medio aeris ut favus in medio mellis est, diversis collibus elata, ita ut in quadam parte colles nimio aestu, in quadam nimio frigore inhabitabiles habeat, in quadam autem parte colles aestu et frigore temperatos. |

2 | Per colles quippe firmata est, ut urbs cum turribus et propugnaculis. |

3 | Colles itaque valles obtegunt, et montes terram contra varias tempestates defendunt; quapropter et ipsa montibus et collibus velut muro circumdata et firmata est. |

4 | Hoc designat quod anima, quae ex praecepto Dei tota corpori infixa est, in illo se cum omni creatura operaturam coelestia et terrena opera cognoscit. |

5 | Intelligit etiam quia Deus, qui omnia mala opera iudicat in bonis operibus hominis, ab omnibus angelis et sanctis suis laudatur, quoniam ipse rex et imperator omnium in coelestibus et liberator in infimis existens, hominem mortalitate carnis assumpta liberavit, et quod ipse mirabilis Deus plurima miracula in sanctis suis operatur. |

6 | Cum enim homo secundum gustum carnis suae peccaverit, per animam in poenitentia saepe revocatur: sed qui a peccatis nunquam cessando animam superaverit, in illo anima lacrymabili voce plangit, eo quod esuries naturae suae nunquam reficiatur, dum pene nullam spem salvationis ad Deum habere possit. |

7 | Sed gratia Dei eumdem hominem in amara poenitentia peccata sua tandem cognoscere faciens, eum ad relinquendum saeculum confortat, per quod anima multum laetatur; sicque opera hominis terrae, quam aer super et subtus undique tenet, assimilantur, et anima cum corpore ut aer cum terra, et ut favus in medio mellis est. |

8 | Sicut enim terra colles ad habitandum aestu et frigore temperatos; et quosdam intemperatos et inhabitabiles habet, sic etiam homo bona opera quibus ad coelestem patriam, et mala quibus ad poenalia loca ducitur exercet. |

9 | Cum autem ipsa voluntatem carnis superando victrix exstiterit, bonis operibus ex natura sua quoniam spiritus est delectatur, Deoque quemadmodum angeli, qui faciem eius inspiciunt, in amore fidei famulatur. |

10 | Corpus quoque, cui desideria carnis contraria sunt, ad bona opera et sancta cogit; et cum illud per fortissima bella bonorum operum devicerit, eiusdem bonis operibus velut urbs cum turribus et propugnaculis ornatur et firmatur. |

11 | Ipsa enim humilis est, et per vilissimam naturam carnis qua opprimitur lamentabilem vocem habet, per quam hominem, qui collum suum in superbiam erigit, nunquam plenum gaudium habere permittit. |

12 | Qui etiam ex natura eiusdem animae propter molestiam peccatorum in poenitentia illorum gaudere non potest, et sic anima in vera ascensione humilitatis, hominem ne in vanis viis superbiae vagari possit constringit. |

13 | Anima quippe quae per scalam humilitatis ad altum montem, qui habitatio coelestis Ierusalem est, ascendit, hominem a superbia discedere, et ad humilitatem se inclinare, ne per dolum antiqui serpentis dimergatur semper monet, quoniam sicut valles de incongrua pluvia per colles, sic homines per humilitatem a malis defenduntur. |

14 | Et sicut terra per montes et colles, quibus velut muro defensa et firmata est, a variis tempestatibus defenditur, sic anima per sancta opera quae humilitate velut muro muniuntur, ad coelestem patriam a confusione diaboli perveniet. |