Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXIX. Quid fortitudo vel petulantia renum, et pinguedo terrae, quae moderata uberes, immoderata inanes fructus producit in diversis animae affectibus significent.

1 | In renibus autem, in quibus et fortitudo et lubrica petulantia diffunditur, pinguedo terrae notatur, quoniam ut in illis aliquando vires hominis, aliquando quoque ea quae incongrua sunt exsurgunt, ita etiam moderata pinguedo terrae ubertatem fructuum, immoderata vero inanes fructus, quamvis plurimi appareant, interdum producit. |

2 | Homo namque omnia quae sub circulo solis et lunae in temporibus mensium operatur, per vires animae in sapientia, in scientia et in discretione perficit; per eam etiam, quia ignea et aerea est, secundum lunam quae crescit et deficit, bonum et malum facit. |

3 | Per vires quoque eiusdem animae, quae per intellectum boni coelestis est, homo quaeque cogitat et operatur, temporaque temporum, et elementa cum quibus bonum et malum facit, cum differentia rationalitatis discernit et omnia quae cognoscit nominat. |

4 | Et sicut in renibus fortitudo probitatis et infirmitas, prosperitas et inutilitas latent, et ut terra per solem, lunam et aerem, omnia per quae homo vivit utilia et inutilia germinat, ita fortitudo ista in anima est quatenus homo per vires eius bona et mala, utilia et inutilia operetur. |