monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 76 > 13 > 30 > 9 > 63 > 12 > 15 > 59 > 29 > 78
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXVII. Quod umbilicus etiam terrae lutulentas et aquosas immunditias in paludibus emittenti comparetur, eo quod calor, frigus et humiditas cibum et potum sub eo discoctum ad inferiora digerendum urgeant; et quod similiter anima voluptatibus carnis superata et in sordidis involuta operibus ad inferiora et poenalia loca, nisi suspiriis poenitentiae purgetur, devolvenda sit. <<<     >>> LXXIX. Quid fortitudo vel petulantia renum, et pinguedo terrae, quae moderata uberes, immoderata inanes fructus producit in diversis animae affectibus significent.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXVIII. Quia sicut terra et homo, illa per aestatem, hic per iuventutem virent et florescunt, itemque illa per hiemem, iste per senectutem arent et marcescunt, sic et anima manens in corpore, et illud sibi servire compellens, de virtute in virtutem ascendendo in bonis operibus et exemplis Filii Dei virescit, et postmodum educta de corpore velut pretiosis ornata lapidibus, et receptionem corporis in quo laborarat inhianter exspectans coram Deo requiescit.

1 Et homo in puerili et in iuvenili aetate florendo perficitur, ac postmodum per senectutem in ariditatem inclinatur, sicut et terra in aestate per viriditatem florendo decoratur, et postmodum in hieme per frigus in pallorem vertitur.

2 Cum enim anima corpus suum ita superavit, ut simplici corde in bona voluntate sibi consentiat, et bonis operibus velut dulcissimo cibo delectetur, homo ille in coelesti desiderio dicit: 'Quam dulcia faucibus meis eloquia iustitiae tuae, quae etiam ori meo multo dulciora melle sunt;' et sic cum puerili simplicitate sine gustu carnis in innocentia vivit.

3 Anima vero hominem istum desideriis suis tandiu imbuit, quousque de virtute in virtutem ascendendo virescat, et in bonis operibus et exemplis quae Filius Dei hominibus reliquit floreat, quia livore peccatorum impolluta in ipso gaudet et decoratur.

4 Et sicut in frigore hiemis viriditas, floriditas et maturitas omnium fructuum deficiunt, sic homo per mortem in omnibus bonis et malis operibus deficit.

5 Homo autem qui in pueritia, in iuventute et in senectute bona opera feliciter complevit, anima ipsius cum eisdem operibus lucida, et quasi pretiosis lapidibus ornata coram Deo ascendit, et corpus, quod per eam operabatur, ut in iucunda mansione simul habitent vix exspectat.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.495