monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13 > 84 > 90 > 29 > 26 > 9 > 77
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXVI. Quod sicut umbilicus omnium interiorum sibi adhaerentium fortitudo et ambitus terrae caeterarum creaturarum retentaculum existit, sic et universorum quae per corpus et animam geruntur, sive bona, sive mala sint, ad ipsam animam respiciunt, et quia magna distantia sit inter hos qui per elationem et hos qui per negligentiam delinquunt <<<     >>> LXXVIII. Quia sicut terra et homo, illa per aestatem, hic per iuventutem virent et florescunt, itemque illa per hiemem, iste per senectutem arent et marcescunt, sic et anima manens in corpore, et illud sibi servire compellens, de virtute in virtutem ascendendo in bonis operibus et exemplis Filii Dei virescit, et postmodum educta de corpore velut pretiosis ornata lapidibus, et receptionem corporis in quo laborarat inhianter exspectans coram Deo requiescit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXVII. Quod umbilicus etiam terrae lutulentas et aquosas immunditias in paludibus emittenti comparetur, eo quod calor, frigus et humiditas cibum et potum sub eo discoctum ad inferiora digerendum urgeant; et quod similiter anima voluptatibus carnis superata et in sordidis involuta operibus ad inferiora et poenalia loca, nisi suspiriis poenitentiae purgetur, devolvenda sit.

1 Umbilicus quoque cum carnalibus fistulis cordis, iecoris et pulmonis, omniumque viscerum, in auxilium refectionis hominis surgit, quae omnia spiramen animae movet, quemadmodum aer cunctas vires terrae perflando confortat.

2 Idem etiam umbilicus usque ad finem lumborum quasi terra quae semper quasdam lutulentas et aquosas immunditias in paludibus emittit, et, quia calor, frigus, humiditasque hominis, quibus ille regitur, in umbilico latent, et cibus ac potus, quibus homo in carne et sanguine vegetatur, ibi ad inferiora defluentes, velut lutum eiiciuntur.

3 Homo namque, qui per vires animae cum omni creatura secundum Deum operatur, etiam secundum naturam terrae, cuius pars altera mollis, altera dura est, durus et mollis existit, in cuius mollitie per gustum carnis anima contristatur, cum idem homo per illa superatus, ei non consenserit.

4 Sicut enim aer omnes creaturas ad crescendum confortat, et ut umbilicus cum carnalibus fistulis in auxilium ciborum surgit, sic anima omnia opera hominis viribus suis pertransit, continet et perficit.

5 Ipsa etiam operibus corporis, sicut vermis tabernaculo suo quod ex luto facit, tegitur; et sicut per vermes, qui interdum non videntur, lutum movetur, sic homo per invisibilem animam ad sordida opera movetur.

6 Et licet ipsa omnia opera hominis, quemadmodum hamus piscem, ad se trahat, tamen per corpus ita superatur, ut ei nullo modo resistere valeat.

7 Pro peccatis quoque quae per corpus coacta operatur se puniendam et ad iudicialia tormenta adducendam cognoscit, quoniam omnia in ipsa quasi scripta videntur.

8 Quapropter quandiu ipsa in corpore manserit, suspiria doloris emittit, quia ut umbilicus ad lumbos extenditur, sic peccata in ipsam extenduntur; et etiam cum ipsa in poenas emittuntur, sicut esca hominis in luto emittitur, et ut terra lutulentas immunditias emittit.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.495