Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXVI. Quod sicut umbilicus omnium interiorum sibi adhaerentium fortitudo et ambitus terrae caeterarum creaturarum retentaculum existit, sic et universorum quae per corpus et animam geruntur, sive bona, sive mala sint, ad ipsam animam respiciunt, et quia magna distantia sit inter hos qui per elationem et hos qui per negligentiam delinquunt

1 | Et umbilico omnia interiora ventris adhaerent, sicut et ad circuitum terrae reliquae creaturae respiciunt, quia umbilicus fortitudo ventris est, sicut et ambitus terrae receptaculum caeterarum creaturarum existit, hoc designat quod anima, quae mediatrix omnium operum hominis est, in sanctis et bonis operibus non in se, sed in Deo confitendo gaudet, et in peccatis quibus vas suum implicitum esse cognoscit erubescendo contristatur, per quam tristitiam idem vas, scilicet corpus, quasi stimulo affligit, per quod homo intra se coactus dicit: 'Quare anima mea pro peccatis in quibus natus sum, et a quibus me continere non possum, me tantum contristat, cum ea ante finem meum emendare confidam? |

2 | ' Sic quoque homo in peccatis se consolando, in ipsis quasi in sono epulantium gaudet. |

3 | Unde anima, de cuius natura consolatio ista non procedit, tristitia repletur, quoniam ipsa vita et de divina rationalitate procedens, quae hominem, qui omnis creatura est, movet. |

4 | Deus enim, qui de vilissima natura hominis tunicam humanitatis suae ex virginea carne Mariae Virginis sibi texuit, humilitatem valde diligit, per quam superbiam et malignitatem diaboli superavit. |

5 | Anima vero hominem in bono et malo ut columna domum sustentat, quia cum ipse per elationem sanctitatis in Deo fugerit, per eam se Deo et hominibus odibilem intelligit, et ipsa eum hoc modo affligendo gaudium habere non permittit. |

6 | Multi enim per elationem sanctitatis pereunt, et plurimi praemia laborum suorum amittunt, ita ut in fine suo ad Deum suspirando vix salvari possint. |

7 | Qui autem per negligentiam sanctitatis et per carnalia desideria sine superbia peccaverint, illis Deus plurima peccata, cum pro ipsis in poenitentia suspiraverint, ignoscit, multique ex his sancti et columna coelestis Ierusalem postea efficientur. |

8 | Sicut enim umbilicus fortitudo omnium interiorum sibi adhaerentium est, sic omnia opera, sive bona sive mala sint, ad animam aspiciunt, quia ipsa fortitudo illorum omnium existit. |