Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXV. Quia sicut caro hominis laeditur si vel superflue vel minus necessario ciborum alimenta percipiat, sic et anima si plus vel minus iusto districtioni vel remissioni insistat; et quod stomachus mundos quidem recipiens, sed fetentes cibos reiiciens, hominem qui in peccatis delectatur, sed postea per poenitentiam purgatur, significet.

1 | Si igitur cibi superflue accipiuntur, caro hominis ex indigno livore infirmatur; vel si minus necessario sumuntur, caro in defectu attenuatur. |

2 | Sic itaque stomachus recte dispensator receptionis et emissionis ciborum est. |

3 | Cum etiam anima ignea vi sua hominem ita superaverit, ut a carnalibus desideriis et a propria voluntate sua abstinendo se maceret, tunc per suggestionem diaboli superbia inflatus, alios spernendo saepe dicit: 'Sanctus sum et ab omnibus laudari et honorari merito debeo. |

4 | ' Sicque oculis animae eius per superbiam obcaecatis, pro nimia tristitia gaudium et coeleste desiderium habere non potest, et ideo in ipso homine turbata dicit: 'Ach, ach, ego per fetentem superbiam obcaecata coelestibus desideriis, in quibus Deum vidi et intellexi despoliata sum. |

5 | ' Unde etiam homo, qui non per carnem et sanguinem, sed per vires animae, qua Deum scit et sentit, bona operatur, elationem in bonis operibus diligentissime caveat, ne per illam praemia aeternae beatitudinis amittat. |

6 | Sicut enim homo si cibos superflue vel si minus necessario receperit, caro eius infirmatur, sic etiam anima per elationem superbiae et per nimiam abstinentiam quae sine discretione est, deficit. |

7 | Anima vero quae corpus vivificat, et quae Deum in Trinitate unitatis intelligit, humilis spiritus est, humilitatemque suam in pueritia hominis ostendit, qui necdum superbiam vel odium in gustu peccatorum habet. |

8 | In quo etiam tandiu laetatur quousque idem homo per desideria carnis ad peccata moveatur, pro quibus ipsa dolendo semper lamentatur. |

9 | Neque enim secundum desiderium naturae suae in fictili vase corporis nunquam pleniter operari potest, cum caro exsilium et ipsam vitam quaerat, sed corpus, quo peccante saepe affligitur, immunda illi et fetida peccata cum dolore proponendo affligit, atque eadem peccata in tristitia cognoscere facit. |

10 | Stomachus enim qui cibos recipit, quos iterum in fetore emittit, hominem qui in peccatis delectatur significat, et postea per poenitentiam in molestiam peccatorum convertitur. |