Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXIV. Quia sicut venae cordis, iecoris et pulmonis, ad receptionem vel emissionem ciborum stomacho subveniunt, et eidem stomacho continua vel nimia repletio aut exinanitio obessent; ita et anima corpori quidem in quibusque operibus adest, sed eam taederet, si corpus ipsum desideria carnis semper sequi permitteret.

1 | Nam et de corde, et de iecore, et de pulmone, quaedam venae quasi fistulae extenduntur, quae ad receptionem et ad emissionem ciborum stomacho subvenientes adsunt. |

2 | In hunc modum anima, quae magna vi corpus quod dormiens invenit exsuscitat, in multis itineribus suis Deum sentit. |

3 | Et quemadmodum venae stomacho adsunt, cum impletur et evacuatur, sic ipsa in omni bono et malo homini adest, ita ut homo cogitationes, duritiam malitiae et mollitiem carnalis desiderii incipiendo et perficiendo per eam exerceat; et sicut sanguinei rivuli ad stomachum currunt, sic ipsa viribus suis totum corpus pertransit. |

4 | Sicut etiam stomacho non prodesset, si semper plenus vel vacuus foret, sic etiam animae obesset, si corpus in deliciis desideriorum carnis semper viveret, quoniam in viribus esuriem desideriorum naturae suae habendo deficeret, ut etiam sensu et corpore saepe deficit, qui in pinguedine carnis suae incessanter peccat. |