monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 42 > 43 > 11 > 17 > 33 > 16 > 40 > 180 > 8 > 45 > 37 > 36 > 20 > 14 > 24 > 13 > 34 > 12 > 9 > 1 > 26 > 133 > 18 > 31 > 73
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXII. Quod in similitudinem aeris terram ad fructificandum iuvantis, anima quoque per vires suas corpus ad quaelibet opera exsequenda moveat, quibus, si recta fuerint, in aeternum decorata, Deum et angelos et beatas animas perfecte intueatur; si vero perversa, velut immunda ab hac visione repellatur. <<<     >>> LXXIV. Quia sicut venae cordis, iecoris et pulmonis, ad receptionem vel emissionem ciborum stomacho subveniunt, et eidem stomacho continua vel nimia repletio aut exinanitio obessent; ita et anima corpori quidem in quibusque operibus adest, sed eam taederet, si corpus ipsum desideria carnis semper sequi permitteret.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXIII. Quia sicut terra, si bis in anno viresceret et passim gigneret, arescendo in pulverem verteretur, sic et anima in opere suo deficeret, si omnibus desisideriis suis et voluptatibus carnis immoderate deserviret; et quod instar terrae inaequaliter fructificantis, ex mutabilitate sui et conflictu carnis nunc in profectu, nunc in defectu posita, nec fidem in Evangelio commendatam, nec visionem Dei in paradiso perditam in hac vita perfecte obtinere valeat.

1 Quod si terra bis in anno viresceret et passim gigneret, in ariditatem verteretur et sicut pulvis efficeretur.

2 Per hoc designatur quia si anima desideriis ac voluntati carnis suae pariter consentiret, nullum opus perficere posset, quoniam ipsa vivens spiraculum est, quod nobili tactu totum corpus illud vivificando pertransit, quemadmodum etiam flatus praedicti aeris totam terram fructiferam reddit.

3 Idem vero aer quasi anima terrae existit, cuius humiditatem flatu suo tangens, eam virescere facit; et sicut aer iste, cuius viriditas sanguinem et humiditas sudorem in homine significat, in terra invisibilis et impalpabilis est, sic anima in corpore impalpabilis sanguinem calefacit, et per rationalitatem, in illo visibiliter operatur.

4 Homo namque se Deum habere per animam intelligit, ideoque sive per se ipsum, sive per alium legem sibi semper constituit; et hoc ei naturale est, quoniam primus homo legem in praecepto accepit quam per consilium serpentis repudiavit.

5 Qui post praevaricationem praecepti Dei in exsilium istud expulsus, paradisum inhabitare non potuit, ad quem tamen in multis suspiriis anhelavit.

6 Ut etiam anima, cum per corpus superata fuerit, plurima suspiria dolendo trahit: sed cum illud desideriis naturae suae subdiderit, in magno gaudio laetatur.

7 Et sicut terra in frigore et in calore fructus suos non aequaliter profert, sic etiam ipsa male et bene operando inaequalia opera habet.

8 Ex natura namque ista, in qua anima per corpus, et corpus per animam saepe superatur, homo illam puram fidem nequaquam habere potest per quam ipse montem elevare et in mare mittere possit, ut Dominus discipulis suis de grano sinapis dicebat, et quam Adam habuit quando invisibilem claritatem Dei exterioribus oculis suis videbat, in qua quaecunque vellet se posse facere non dubitabat.

9 Sed post praevaricationem, nec Adam nec ullus hominum hanc visionem habere potuit.

10 Unde fidelis homo cum interiori visu animae suae in speculo fidei ad Deum respiciat, et ab eo qui omnia potest se salvari confidat.

11 In qua fide multi desideria carnis suae mortificando plurima signa fecerunt.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.493