Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXII. Quod in similitudinem aeris terram ad fructificandum iuvantis, anima quoque per vires suas corpus ad quaelibet opera exsequenda moveat, quibus, si recta fuerint, in aeternum decorata, Deum et angelos et beatas animas perfecte intueatur; si vero perversa, velut immunda ab hac visione repellatur.

1 | Praedicta autem mundi capacitas aerem in se habet, qui viribus suis viriditatem terrae immittens, eam fructiferam facit, fructusque ipsos cum ad maturitatem pervenerint ventosa frigiditate ad ariditatem inclinat; sed quamvis terram frigiditate hac exterius arefaciat, ipsa tamen ex hoc interius pinguescit quatenus in aestate germinare possit. |

2 | Proinde Creator omnium, qui terram ad operandum firmavit, animam, per quam homo omnia opera sua operatur, secundum se ipsum constituit, quae homini, qui ipsius Dei opus est, et usque ad novissimum diem operabitur, sicut sancta Divinitas invisibilis existit; sed post novissimum diem, cum homo totus spiritalis effectus fuerit, sanctam Divinitatem et omnes spiritus et animas perfecte intuebitur. |

3 | Eadem vero anima fructifera vis est, quae totum hominem movendo secum vivere facit; et sicut homo panno ex filis texto induitur et vestitur, sic ipsa omnia opera quae cum homine operatur, ut vestem induens, cum illis, sive bona sive mala sint, sicut corpore in quo habitat obtegitur. |

4 | Bona quidem opera, cum de corpore abcesserit, sicut vestimentum in fulgore purissimi auri quod omni ornamento decoratum est in ipsa apparent; sed prava opera ut vestimentum omni immunditia pollutum in ipsa fetent. |

5 | Ipsa etiam in similitudine aeris cum homine operatur, qui vires suas terrae immittit, per quas fructifera est et fructus suos perficit, et qui frigiditate hiemis totam terram arefacit; quae tamen ad fructuositatem terrae calorem in se conservat, quoniam per vires animae pueritia, adolescentia, iuventus et senectus, fructus bonorum operum operantur et perficiunt, quae decrepita aetas per defectum quasi arefacit, sed tamen in vera fide ad praemia aeternae beatitudinis post finem hominis conservabuntur. |