monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 22 > 40 > 16 > 39 > 72 > 5 > 28 > 54 > 52 > 45 > 37 > 41 > 4 > 53 > 3 > 25 > 7 > 7 > 36 > 2 > 27 > 2 > 71
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXX. Quia sicut succedente fructu flores excutiuntur, ita et esuries subveniente saturitate depellatur, et quod eodem modo anima peracta poenitentia de peccatis in quibus quasi fame tabescebat, iustitia Dei in exsecutione sanctorum operum saturetur. <<<     >>> LXXII. Quod in similitudinem aeris terram ad fructificandum iuvantis, anima quoque per vires suas corpus ad quaelibet opera exsequenda moveat, quibus, si recta fuerint, in aeternum decorata, Deum et angelos et beatas animas perfecte intueatur; si vero perversa, velut immunda ab hac visione repellatur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXXI. Quibus congruentiis stomachus, mundus et anima sibi invicem confortantur, et quod Deus hominem sine praecepti lege nunquam esse velit; et quid in eo et aestatis viriditas, et hiemis ariditas, ipsiusque mundi capacitas ampla designent.

1 Sed stomachus, cuius sedes in ventre est, et cui cibi immittuntur, et a quo emittuntur, et qui ut saccus ligatus est cum visceribus, capacitatem mundi ostendit, quem creaturae germinando et crescendo replent.

2 et quem deficiendo quasi inanem reddunt, hoc est quod homo, qui sicut luna crescit et deficit, per animam, quae omnibus creaturis repleta est, operatur, et sicut sanguis in venis est, sic omnia opera hominis in anima sunt.

3 Quae cum bonis operibus secundum desiderium suum repleta fuerit, in aeternam mansionem ubi cibo vitae reficiatur ascendit, et cum malis operibus occupatur, in fetentem putredinem infernalium poenarum peritura descendit.

4 Deus enim, qui praeceptum Adae dedit, hominem sub praecepto esse vult, in cuius observatione anima opera salvationis cum gaudio colligit, quae in exsilium perditionis lacrymabiliter mittitur, cum homo desideriis carnis suae praeceptum relinquendo consenserit.

5 Sed sicut stomachus, qui cibum recipit et emittit, cum visceribus ligatur, sic ipsa cum omnibus creaturis vel in ascensione boni, vel in descensione mali in homine operatur.

6 Et sicut creaturae in aestate florent et virent, in hieme vero arescunt et deficiunt, ita ipsa in bonis operibus gaudendo floret et viret, et in malis operibus dolendo arescit et deficit.

7 Stomacho etiam non prodest ut vacuus sit, quemadmodum nec capacitati mundi utile esset, si diversis creaturis evacuaretur.

8 Capacitas quoque ista dispensatrix virium fructuositatis terrae est, quia eam nec desolatam, nec vacuam in ulla re quae necessaria ad officium fructuum est dimittit, quoniam si mundus arctus et constrictus esset, ita ut dilatatione careret, plenitudinem creaturarum, quam nunc habet, ferre non posset.

9 Sic et homini non prodesset si tantum unam scientiam haberet, quoniam quasi vacuus tunc esset, cum nullum opus incipere aut perficere, seu lucem diei vel tenebras noctis discernere posset.

10 Qui modo in duabus scientiis plenus est, et per bonam scientiam Deum cum bonis operibus amat, quem etiam per malam mala opera cognoscendo timet.

11 Anima vero cum magna sollicitudine in corpore, sicut paterfamilias in domo sua, habitat, qui semper sollicitus est ne in bonis suis depraedetur, quoniam ipsa curam istam ne homo per involutionem peccatorum a sanctis desideriis, quae per ipsam fiunt, despolietur semper habet.

12 Cum autem homo propter taedium peccatorum suorum animae aliquando consenserit, ipsa, inde gaudens, homini omnia peccata sua in amaritudine proponit, et coelestia desideria super mel et favum ei dulcia faciens, ipsum sanctum saepissime efficit, et ad coelestia regna perducit.

13 Sicut enim homo periret si stomachus vacuus semper foret, sic anima sine istis duabus scientiis nequaquam esse posset; et ut mundus aresceret si a bonis et malis fructibus inanis esset, ita anima arida et inanis existeret si operibus quae homo per has duas scientias operatur careret.

14 Ipsa namque omnia quae hominis sunt in rectum iter dirigendo cum discretione recte dispensat, et per bonitatem Dei, a quo divina est, per sancta etiam opera quae cum homine operatur mansionem in terra viventium se habituram confidit.

15 Per scientiam quoque boni, qua malum cognoscit, illud iniustum esse iudicat, quamvis idem malum per corpus coacta saepe operetur; et si scientiam istam boni et mali non haberet, sicut follis cum qua faber nihil operatur esset.

16 Et sicut mundus absque omni plenitudine fructuum esset, si non in viriditate germinaret, sic etiam ipsa sine honore et beatitudine bonorum operum esset, si in rationalitate scientiae boni et mali non floreret.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.492