Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXX. Quia sicut succedente fructu flores excutiuntur, ita et esuries subveniente saturitate depellatur, et quod eodem modo anima peracta poenitentia de peccatis in quibus quasi fame tabescebat, iustitia Dei in exsecutione sanctorum operum saturetur.

1 | Esuries quoque, quae cibum postulat, flores fructuum manifestat, sed cum fructibus venter saturatus fuerit, esuries cessat, velut cum fructus procedunt, flores corruunt. |

2 | Anima similiter, quae spiraculum a Deo est, et cum scientia boni et mali veritatem semper quaerendo thesaurus iustititiae existit, Deum super omnia diligendum esse in natura sua intelligit, quoniam ab eo sicut scintilla ab igne processit, et etiam opera hominis sicut scintillas fulminare facit, quia homo per eam quasi per scintillam illustratur. |

3 | Ipsa etiam hominem pro vilissimis operibus suis, quae cum ipsa contra Deum operatur suspirare facit, eumque iustitiam Dei in se esuriendo tandiu affligit, quousque peccata sua cognoscendo lacrymas cum poenitentia pro illis effundat. |

4 | Cum igitur homo peccata sua hoc modo poenitendo conculcaverit, anima iustitia Dei saturatur; sed cum postea flores virtutum cum bonis operibus ad se collegerit, ipsa bonis operibus repleta, statim non esurit, quae prius in malis operibus dolendo famem patiebatur, quoniam fames ista per fructus bonorum operum velut cum flores corruunt deficit. |