Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXVIII. Verba David ad idem pertinentia, et quod sensu accipienda sint.

1 | Descendit fumus in ira eius, et ignis a facie eius exarsit, carbones succensi sunt ab eo [Psal. XVII]. Quod sic intellectui patet: Homo qui peccando in oblivionem Dei ducitur, super hunc ira vindictae Dei ascendit, et peccata illius coram eo per ignem examinantur, quia sicut exstincti carbones per ignem succenduntur, sic ipse poenas ad comburendum peccata parat. |

2 | Ipse enim per scientiam boni et mali pro malis factis suis se puniendum, et etiam bona opera in laude Dei volantia super cherubin ascendere cognoscit. |

3 | Ista vero scientia fiducialem spem quam homo ad Deum habet ealefacit, eumque ad timorem et amorem Dei confortat. |

4 | Per has namque virtutes humiditas lacrymarum educitur; per has etiam omnia bona in homine perficienda conservantur, quemadmodum venter per cor, per iecur, et per pulmonem receptionem ciborum usque ad egestionem servat. |

5 | Omnia quoque opera, sive bona sive mala, per rationalitatem aeriae et rationalis animae cum viriditate scientiae, cum calore sensualitatis, et cum humiditate sapientiae ad agnitionem hominum proferuntur, sicut etiam praedictus aer viriditatem, calorem et humiditatem omnium germinantium fructuum usque ad maturitatem ipsorum producit. |