monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4 > 3 > 30 > 8 > 11 > 15 > 79 > 10 > 4 > 10 > 3 > 67
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXVI. Quod quisquis per poenitentiam peccata sua absterserit, ulterius de ipsis non erubescat; et quod qui per ieiunia et orationes se cruciat, quasi purpurea veste animam suam exornet. <<<     >>> LXVIII. Verba David ad idem pertinentia, et quod sensu accipienda sint.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXVII. Quia sicut aer per calorem et humiditatem fructus terrae ad maturitatem perducit, sic cor, iecur et pulmo ventrem ad conficiendos et digerendos cibos confovent, et quod perversas peccatorum consuetudines igne zeli sui consumat Deus.

1 Sed cor ventrem etiam calefecit, iecurque eum confirmat, et pulmo humectat, ita ut ille receptionem ciborum usque ad egestionem conservet, sicut et supra demonstratus aer viriditatem, calorem et humiditatem omnium germinantium fructuum usque ad maturitatem ipsorum perducit.

2 Sic etiam anima, quae rationalis et ignea est, rationalitatem cum vento, sicut et ardens ignis flammam suam sine vento non emittit.

3 In circumeunte quoque circulo scientiae boni et mali, cum rationalitate, per quam cognoscit quid Deo placeat vel discernit per quam etiam intelligit quod Deus malam consuetudinem peccatorum in zelo suo comburit, sicut scriptum est:

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.490