monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 1 > 66
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXV. Quod mulier propter debilitatem suam ad viri procurationem respiciens, ei subdita et ad serviendum parata semper esse debeat, et quid extrinseca communis eorum conversatio in interioribus designet. <<<     >>> LXVII. Quia sicut aer per calorem et humiditatem fructus terrae ad maturitatem perducit, sic cor, iecur et pulmo ventrem ad conficiendos et digerendos cibos confovent, et quod perversas peccatorum consuetudines igne zeli sui consumat Deus.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXVI. Quod quisquis per poenitentiam peccata sua absterserit, ulterius de ipsis non erubescat; et quod qui per ieiunia et orationes se cruciat, quasi purpurea veste animam suam exornet.

1 Quapropter quicunque per lacrymas verae poenitentiae peccata sua sicut Maria Magdalena, quae super pedes Domini flevit, absterserit, de ipsis amplius non erubescet.

2 Sed cum post lacrymas ieiuniis et orationibus carnem suam macerat, animam suam quasi purpurea veste exornat, per quam cicatrices vulnerum ita obteguntur, ut in ipsa nunquam appareant.

3 Anima etiam poenitentiam ab homine semper quaerit, quoniam ipse gustum peccatorum habet; ipsaque per poenitentiam operari postulat, ut etiam mulier per subtilem scientiam operis sui virum operit, Homo autem qui a peccatis, quibus per gustum carnis occupatus est, declinaverit, bona opera omni studio operans, animam suam aureis, coronis et omnibus ornamentis ornat.

4 Unde etiam angeli super eam, quae perdita ovis erat, gaudium habent, et ipsa cum illis laetatur.

5 Vitia namque et virtutes ut mulier fertiles sunt, quia vitium vitia, et virtus virtutes parit; virque qui secundum Deum fortis et potens est, omnia opera sua, scilicet bona et mala, cum muliere perficit, quae prima casum dedit, et per quam eadem mala in melius postmodum reparata sunt.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.490