monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 65
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXIV. Quod tumores carnium qui in pectore eminent et ubera vocantur, et exterius aeris ubertatem et interius hominis desideria cordi inhaerentia significent; et quia sicut mulier viro comparata mollis est et infirma est, ita et delectatio carnis ad vires animae nullam fortitudinem habeat. <<<     >>> LXVI. Quod quisquis per poenitentiam peccata sua absterserit, ulterius de ipsis non erubescat; et quod qui per ieiunia et orationes se cruciat, quasi purpurea veste animam suam exornet.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXV. Quod mulier propter debilitatem suam ad viri procurationem respiciens, ei subdita et ad serviendum parata semper esse debeat, et quid extrinseca communis eorum conversatio in interioribus designet.

1 Unde et mulier debilis est, et ad virum aspicit, ut per eum procuretur, quemadmodum luna fortitudinem suam a sole recipit, ideoque et viro subdita, et ad serviendum parata semper esse debet.

2 Ipsa enim opera scientiae suae virum operit, quia et de carne et de sanguine plasmata est, quod vir non est, quoniam primum limus fuit, quapropter etiam in nuditate sua ad mulierem respicit, ut ab ipsa operiatur.

3 Hoc est quod delectatio carnis ad desiderium animae cum magno tremore aspicit, quoniam ab illa saepe reprehenditur et superatur; nec tamen a viribus animae superari potest, quia quemadmodum mulier ad virum aspicit, quatenus ab eo procuretur, quoniam ei cum timore servit, sic ipsa ad animam semper respicit.

4 Sed cum homo per delectationem carnis totus defecerit, per admonitionem desiderii animae iterum excitatur, cogitando apud se cum in tanto honore a Deo constitutus sit, cur a vitiis non desistat; sicque anima corpus suum ad amorem bonorum operum saepius retrahit.

5 Istam namque diversitatem operandi homo in se semper habet, ut etiam angeli cum Deo in gaudio sunt, et ut mala opera hominum cum ira iudicio eius per ipsos iudicantur.

6 Animam etiam a spiritu Dei spiraculum est, et in corpus hominis missa per se ipsam nihil operatur; sed quidquid illud ab ea postulaverit, hoc in natura sua cum scientia boni, qua Deum sentit, et cum scientia mali, qua ipsum timet, velut ignis accendit in bonis operibus semper gaudens, et in malis corpus affligens.

7 Homo enim per vires animae ita reviviscit, ut opera quae secundum desiderium carnis operatus est, et quibus animam a viribus suis denudaverat intelligens, ad lacrymas quibus anima velut camisia induitur moveatur.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.490