Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXIV. Quod tumores carnium qui in pectore eminent et ubera vocantur, et exterius aeris ubertatem et interius hominis desideria cordi inhaerentia significent; et quia sicut mulier viro comparata mollis est et infirma est, ita et delectatio carnis ad vires animae nullam fortitudinem habeat.

1 | In pectore autem, in quo omnia quae homo facere vult congregantur, quidam tumores carnium insurgentes in ubera vertuntur, quae ubertatem supra demonstrati aeris designant, quoniam ut ubera fortitudinem et plenitudinem hominis ostendunt, ita et eiusdem aeris ubertatem ad fertilitatem terrae manifestant. |

2 | Sic et anima scit quae eam sicut aerem sursum volare faciant, quia sicut cordi mentem, sic animae scientiam inesse constat. |

3 | Quapropter omnia opera hominis per ipsam perficiuntur, Et sicut humanum corpus diversis generibus indumentorum vestitur, sic anima singulis quibusque operibus carnis, qualiacunque sint, tanquam vestimentis cooperitur, quae etiam in ipsa iugiter apparent, animabus tantum et solis spiritibus visibilia, quoniam quae homo seminaverit haec et metet, manipulos operum suorum in fine reportans. |

4 | Desiderium namque hominis cordi eius velut ubera pectori adhaerent, in quibus omnis vis pectoris consistit; ideoque anima per desiderium carni cooperari cogitur, ita ut per ipsam, quia aerea, humida et calida est, omnia opera perficiantur, quemadmodum ubertas totius terrae per aerem abundanter profertur. |

5 | In loco enim illo vir in viribus suis potens est, sed ibi mulier lac infantibus effundit, qui cibo refici non possunt. |

6 | Ita et vires animae fortissimae sunt, quoniam per ipsas Deum scit et sentit, quamvis desideriis carnis etiam famuletur. |

7 | Quapropter cum dolenti suspirio corpus macerat, dum contra voluntatem suam Deo servire contemnit, velut servus qui a domino suo cum indignatione recedit. |

8 | Delectatio namque carnis vires animae, cui peccata displicent non habet, sed motu ardentis sanguinis agitur, ideo corpus per vires animae in tantum affligitur, quod gravia peccata sine dolore suspirii cum gaudio perficere nunquam valet. |

9 | Ipsa quoque delectatio viribus animae comparata nullam fortitudinem ad bene operandum habet, sed gustu carnis pascitur, sicut infans cum lacte matris alitur, quia omnino debilis est, sicut mulier si fortitudini viri comparetur. |

10 | Sed desiderium animae sicut volans sagitta acutum est, quae hominem in quem mittitur vulnerat. |

11 | Unde delectatio carnis viribus animae, sive velit sive nolit, multoties subditur. |

12 | Quapropter desiderium animae homini in delectationibus carnis secure viventi sic imperando loquitur: 'Attende quod opus tuum quasi fetens lutum est, ideo in confusionem convertitur, quia omnem suavem odorem spirans a te longe factum est. |