monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 76 > 13 > 30 > 9 > 63
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXII. Quia sicut cor iecore, pulmone et caeteris cohaerentibus sibi intestinis vegetatur, et sicut tempus diei et noctis, et aer tranquillitatis et tempestatum vicissitudinibus variatur, sic et vita hominis inter carnis et animae certamina modo vitiorum turbine qualitur, modo virtutum claritate laetatur. <<<     >>> LXIV. Quod tumores carnium qui in pectore eminent et ubera vocantur, et exterius aeris ubertatem et interius hominis desideria cordi inhaerentia significent; et quia sicut mulier viro comparata mollis est et infirma est, ita et delectatio carnis ad vires animae nullam fortitudinem habeat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXIII. Quod sicut venter viscera et cibos molis dentium contritos in se ad utilitatem totius corporis claudit et retinet, ita et anima in arcano memoriae cogitationes correctionis suae reponere et sollicita discretione ruminare debeat.

1 Et quemadmodum per guttur cibi ventri immittuntur, qui per molendinum dentium prius confringuntur, et ut pectus hominis cogitando et cognoscendo omnia quae hominis sunt temperat, et sicut venter viscera hominis continet et claudit, ita et praedictus aer virentes vires in fructus mittit, et sic ea quae in mundo sunt, ad salutem hominis conservat.

2 Eodem modo anima omnia opera hominis ruminat et memoriae commendat, ita ut nullum illorum indiscussum relinquat, velut esca ventri per guttur immittitur, et sicut esca dentibus conteritur, sic anima cum spiramine suo opera hominis discernendo scribit, et hanc scripturam per cogitationes colligit, ut homo opera sua qualia sint cognoscat, quae ipse velut aliquas formas rerum in cogitationibus suis in quibus formantur iugiter inspiciat.

3 Homo igitur operum suorum non potest oblivisci, quia in cogitationibus suis sicut viscera in ventre clausa servantur, ipseque in omnibus operibus suis per animam viret, quoniam ipsa aerea est.

4 Cogitationes quoque cum scientia in pectore hominis quasi famulatus omnium operum illius sunt, quoniam ea praeveniendo praeparant, sicut sinistra dexterae famulatur, quia et hiems aestati servit, quoniam omnia conservat quae aestas profert.

5 Etiam anima servitium cogitationum est, et cogitationes sicut pugillaris in quo scribitur animae sunt, quoniam ipsa omnia opera hominis cum illis limat, et quasi scribendo ad id ad quod per corpus cogitur praeparat.

6 Cum enim homo mala opera secundum desiderium carnis operatur, tamen ex virtute animae interdum compunctus lacrymas fundit, quia mala opera carnis animae displicent, quamvis in consensu eorum carnis subiecta multoties famuletur.

7 Ipsa quoque mala opera quae homo per delectationes carnis commisit, lacrymabili suspirio quasi scribendo ipsi in memoriam revocat, et sicut hiems fructus aestatis in se conservat, sic anima delinquenti homini suspirium quo salvetur in se diligenter proponit

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.489