monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 95 > 74 > 21 > 22 > 28 > 41 > 8 > 59 > 45 > 4 > 27 > 19 > 83 > 81 > 3 > 37 > 93 > 36 > 6 > 30 > 56 > 39 > 12 > 55 > > 62
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXI. Quia sicut pectus hominis, cor, iecur, pulmonem, sic et aer calorem, siccitatem et humiditatem aurarum in se comprehendat, et hoc etiam modo memoria, animae cogitationes et opera sua disponendo contineat. <<<     >>> LXIII. Quod sicut venter viscera et cibos molis dentium contritos in se ad utilitatem totius corporis claudit et retinet, ita et anima in arcano memoriae cogitationes correctionis suae reponere et sollicita discretione ruminare debeat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXII. Quia sicut cor iecore, pulmone et caeteris cohaerentibus sibi intestinis vegetatur, et sicut tempus diei et noctis, et aer tranquillitatis et tempestatum vicissitudinibus variatur, sic et vita hominis inter carnis et animae certamina modo vitiorum turbine qualitur, modo virtutum claritate laetatur.

1 Nam cor hominis calorem, iecur siccitatem, pulmo humiditatem illius demonstrant, quia ut calor cordis, et siccitas iecoris, et humiditas pulmonis hominem vegetant, ita et calor, siccitas humiditasque aeris et aurarum ea quae in mundo sunt confortant.

2 Pari ratione sicut cor cum omnibus sibi cohaerentibus vitalibus hominem calefacit et roborat, sic anima cum sibi collatis virtutibus a Deo actus hominis perficit, sanctum desiderium ad bona opera ei tribuens.

3 Sed cum hoc opus desiderii malum esse cognoverit, moleste ferens quod gessit, hominem per compunctionem ad lacrymas rursus impellit, talisque tunc efficitur velut qui in bonis operibus delectatus pro gaudio lacrymatur.

4 Ipsa quoque anima omne opus hominis, sive bonum sive malum, quocunque animo fiat, secundum desiderium carnis regit, et quemadmodum praedictus aer in omnem creaturam, modo germinantem et florentem, modo arescentem et deficientem, spirat, sic anima opera carnis modo gaudiis, nunc vero lacrymis variando commutat.

5 Et sicut sol et luna cursum suum sine vicissitudine nubium nunquam perficiunt, sic homo nullum bonum opus quod facere inchoaverit, in tali puritate ut proposuit ad finem perducere valet, quin aliqua tempestas eum saepius perturbet.

6 In similitudine namque diei et noctis, quae interdum in luce sua clarius lucent, et interdum ex vicissitudine nubium in luce sua deficiunt, homo certamen corporis et animae habet.

7 Per desiderium enim carnis in bono deficit, sed per desiderium animae gaudens in ipso proficit, quia in omnibus operibus suis calore ipsius vegetatur, quemadmodum praedictus aer cum omnibus creaturis volat.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.488

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik