monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13 > 84 > 90 > 29 > 26 > 9 > 77 > 18 > 31 > 23 > 44 > 1 > 1 > 25 > 2 > 33 > 61
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LX. Quia sicut terra, calore aestatis et frigore hiemis in lutum resoluta ad quaelibet germinanda impraegnatur, ita et homo, anima et carne inter se confligentibus, nunc virtutum, nunc vitiorum fructus afferat. <<<     >>> LXII. Quia sicut cor iecore, pulmone et caeteris cohaerentibus sibi intestinis vegetatur, et sicut tempus diei et noctis, et aer tranquillitatis et tempestatum vicissitudinibus variatur, sic et vita hominis inter carnis et animae certamina modo vitiorum turbine qualitur, modo virtutum claritate laetatur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXI. Quia sicut pectus hominis, cor, iecur, pulmonem, sic et aer calorem, siccitatem et humiditatem aurarum in se comprehendat, et hoc etiam modo memoria, animae cogitationes et opera sua disponendo contineat.

1 Pectus autem hominis plenitudinem et perfectionem eiusdem aeris ostendit, quoniam, ut pectus cor et iecur ac pulmonem, et caetera interiora ventris in se retinet, sic et aer iste calorem, siccitatem et humiditatem aurarum in se comprehendit.
2 Tali modo et anima in pectore hominis cogitationes cuiuslibet utilis vel inutilis causae considerando et velut scribendo discernit, et qualiter homo rationalis ipsam causam operari debeat disponit.
3 Ipsa quoque anima quaelibet opera hominis sive mollia sint, eo quod carni placeant, sive dura, quia ei contraria sunt, congregat, et in se discutienda demonstrat.
3 Ipsa quoque anima quaelibet opera hominis sive mollia sint, eo quod carni placeant, sive dura, quia ei contraria sunt, congregat, et in se discutienda demonstrat.
4 Per hoc etiam quod ignea est, calore suo illecebras carnis exsiccat; quibus desiccatis gemitum cum humiditate lacrymarum in eo suscitat, per quas anima omnia bona operando opera sua exornat.
4 Per hoc etiam quod ignea est, calore suo illecebras carnis exsiccat; quibus desiccatis gemitum cum humiditate lacrymarum in eo suscitat, per quas anima omnia bona operando opera sua exornat.
5 Anima enim delectationem carnis odit, et per hoc quod aerea, est carni suae mala opera et vulnera tempestatum diabolicae suggestionis ostendens, hominem ad cognoscendum opera sua qualia sint provocat, velut etiam cor cum omnibus appendiciis suis hominem confortat, qui anhelitu suo omnia humectat.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.488