Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LX. Quia sicut terra, calore aestatis et frigore hiemis in lutum resoluta ad quaelibet germinanda impraegnatur, ita et homo, anima et carne inter se confligentibus, nunc virtutum, nunc vitiorum fructus afferat.
1 | Terra enim de calore aestatis et de frigore hiemis semper lutulenta est, et lutum istud ad germinandum eam impraegnat. |
2 | Hoc modo et corpus animae, velut ancilla dominae, subiacere debet, quae per corpus, sicut domina per ancillam, multoties superatur, ipsaque omnia bona in homine operatur, velut etiam aestivum tempus omnes fructus ad maturitatem perducit. |
3 | Sed cum corpus in putredine peccatorum involutum contrarium animae existit, homo intra se sic dicit. |
4 | 'Ego in tanta duritia vivere nequeo, ut carni meae quae desiderat prorsus negare valeam, sed idipsum quod possum facere mihi sufficit. |
5 | ' Ipse vero in putredine peccatorum suorum iacens, priorum virtutum quas operatus est interdum reminiscitur, et de lutulentis peccatis suis poenitentiam agens ad iusta opera et sanctas virtutes quas prius habuerat cum gaudio revertitur. |
6 | Et quemadmodum lutulenta terra omnes fructus per hiemis tempus in se servat, quos aestivo tempore ad gaudium hominum profert, ita homo priores virtutes quasi pretiosis lapidibus exornat et elegantiores reddit. |