monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 33 > 5 > 5 > 4 > 5 > 3 > 4 > 73 > 3 > 59
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LVIII. Quod ex aere et aves ad volandum subvehantur, et etiam quidam pisces in aquis ita ut aliquandiu sine pastu vivant nutriantur; et quod in hunc modum homo non carnis, sed animae desideria sequens, et per contemplationem volet, et Scripturarum suavitate pascatur. <<<     >>> LX. Quia sicut terra, calore aestatis et frigore hiemis in lutum resoluta ad quaelibet germinanda impraegnatur, ita et homo, anima et carne inter se confligentibus, nunc virtutum, nunc vitiorum fructus afferat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LIX. Quod et mare et flumina per aerem, et per venas sanguine infusas corpus, et per virtutes anima moveantur, quibus sicut terra rivulis irrigata bonorum germina operum proferat.

1 Iste etiam aer cum aquoso aere mare movet, a quo flumina divisa fluunt, quae terram irrigant et confirmant, quod etiam venae sibi connexae totum hominem cum sanguine confortantes ostendunt.
2 Anima quoque, quae aerea est, et per quam omnia opera hominis quemadmodum per aerem omnes fructus terrae perficiuntur, per gratiam Spiritus sancti homini opera sua proponit, ut per cogitationes, quae velut mare inundant, utilia et inutilia discernat.
3 Idem etiam homo naufragium saepe patitur, cum per bonas cogitationes animae non consentiens, de peccatis suis in magnam confusionem dimergitur, et sic in gravissimo labore cum nave cogitationum remigat, nisi per inspirationem Spiritus sancti supra petram, qui Christus est, eas aedificet.
4 Cum enim mens hominis per varias virtutes dilatata ad laudem Dei erigitur, stabile fundamentum supra petram aedificat, quod ventis, id est variis tentationibus diaboli, moveri non possit, quia quemadmodum venae cum nervis humanum corpus ne dissolvatur confirmant, sic virtus humilitatis bona opera ne per elationem dissipentur connectit et confirmat.
5 Flumina namque rivulos educunt, terram viriditate sua adiuvando, quae omnia per praedictum aerem moventur, qui calore et humiditate sua omnia germinare facit.
6 Ita cum anima carnis delectationem superans desideriorum suorum fundamentum in homine constituit, ipsa et corpus opera sua unanimiter perficiunt, unde et in sanctis operibus gaudens in dulci odore virtutum volat.
7 Et quemadmodum maiora flumina diversos rivulos emittunt, qui terram germinare faciunt, sic anima corpori dominans, charitatem, obedientiam et humilitatem cum aliis fortissimis virtutibus in eo suscitat, quibus hominem in laude Dei per exercitium bonorum operum introducat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.487

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik