monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13 > 84 > 90 > 29 > 26 > 9 > 77 > 18 > 31 > 23 > 44 > 1 > 1 > 25 > 2 > 33 > 61 > 64 > 58
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LVII. Quia per spatium quod est a fine gutturis usque ad umbilicum aer designetur, ipsique aeri omnia vacua penetranti, et terram ad ferendos fructus diversis modis temperanti, anima totum corpus vivificans, et ad operandum movens comparetur. <<<     >>> LIX. Quod et mare et flumina per aerem, et per venas sanguine infusas corpus, et per virtutes anima moveantur, quibus sicut terra rivulis irrigata bonorum germina operum proferat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LVIII. Quod ex aere et aves ad volandum subvehantur, et etiam quidam pisces in aquis ita ut aliquandiu sine pastu vivant nutriantur; et quod in hunc modum homo non carnis, sed animae desideria sequens, et per contemplationem volet, et Scripturarum suavitate pascatur.

1 Quaedam etiam volatilia, quae magnae fortitudinis sunt, in aestate in eumdem aerem volantia ab ipso confortantur, ipseque aer aliquando in flumina descendens quosdam magnos pisces confortat, ita ut aliquandiu sine pastu esse possint.
2 Similiter cum anima corpus ad consensum suum traxerit, in altitudinem coeli, velut avis in aerem, volat, et sicut avis sine aere volare non valet, sic nec corpus per se, sed per animam movetur.
3 Sed cum homo desideriis animae aliquando consenserit, in charitate Dei totus ardet, sicque de die in diem in iucunditate aeternae laetitiae volans, in speculativa fide et in sapientia sanctarum Scripturarum delectatur, quarum suavitate invisibiliter pascitur et confortatur, velut piscis qui per aerem et per fluxum aquarum confortatus, in aquis sine pastu interdum vivit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.487