monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13 > 84 > 90 > 29 > 26 > 9 > 77 > 18 > 31 > 23 > 44 > 1 > 1 > 25 > 2 > 33 > 61 > 64 > 58 > 7 > 32 > 1 > 57
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LVI. Quid mensura femorum in ante per latitudinem, et mensura ab umbilico usque ad loca digestionis per longitudinem, latitudini vel spissitudini terrae proportionaliter congruens in diversis animae affectibus ostendat. <<<     >>> LVIII. Quod ex aere et aves ad volandum subvehantur, et etiam quidam pisces in aquis ita ut aliquandiu sine pastu vivant nutriantur; et quod in hunc modum homo non carnis, sed animae desideria sequens, et per contemplationem volet, et Scripturarum suavitate pascatur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LVII. Quia per spatium quod est a fine gutturis usque ad umbilicum aer designetur, ipsique aeri omnia vacua penetranti, et terram ad ferendos fructus diversis modis temperanti, anima totum corpus vivificans, et ad operandum movens comparetur.

1 Sed et in spatio quod est inter finem gutturis et umbilicum aer designatur, qui de nubibus usque ad terram descendit, et naturali virtute sua creaturas terrarum temperat.
2 Anima nempe quae vivens scintilla et rationale spiraculum ex divina potentia consistit, totum corpus vegetando penetrat, eiusque amore circuit, illud ad quodlibet opus movens, et licet in gustu peccatorum exortum sit, secum operari compellit.
3 Anima enim ab altitudine coeli ad terrena descendens, hominem quem vivificat, sed a Deo creatum esse intelligere facit, ipsaque aeri, qui inter coelum et terram medius videtur, assimilatur, quoniam homo per ipsam in superioribus bonum et in infimis malum operatur.
4 Nam aer iste omnia loca terrae temperando pertransit, ita ut eam ubi arida est humidam faciat, ubi pinguis est, cum calore constringat, ubi aquosa est, exsiccet, ubi dura est, emolliat; atque hoc usque ad medietatem profunditatis ipsius facit, ad calorem quoque, et ad frigus quasi aratro eam evertit, rectaque temperie eam fructiferam reddit.
5 In hunc quoque modum cum anima corpus suum ab omni viriditate virtutum aridum senserit, in moerorem et luctum convertitur, et corpus suum per scientiam rationalitatis et per spiritum compunctionis ad suspiria et lacrymas impellit, quia opera eius prava esse cognoscit, et ita aridum corpus suum per humorem divinae gratiae revirescere facit.
6 Sed si homo maiora quam perficere possit, de viribus suis praesumendo, operari tentaverit, anima ipsum ad mensuram possibilitatis suae rursus retrahens, opera ipsius melius disponit; et si in oblivione Dei quasi in securitate tunc vivit, timore Dei perterritum ab oblivione Dei evacuat.
7 Cum autem homo qui alienum Deum quaerendo in duritiam infidelitatis ducitur, tantis tribulationibus ab anima perturbetur ut nec spem salutis, nec ullum gaudium habere possit, per hanc tristitiam ipsa admonitione sua eum ad meliorem partem trahens ad Deum verum suspirare facit.
8 Sic igitur corpus per animam, quae vivens scintilla et vita ex Deo est, ad spem veniae et quaelibet opera discernenda et sequenda revocatur, et relicto errore duplicitatis, in rectum iter bonorum operum ducitur, ut etiam aqua cursu suo in recto meatu fluit, et sic postea bene vivendo in timore Dei fortis efficitur.
9 Suavissimus quoque calor cum leni frigore ipsius humiditatem terrae immittit, eamque fructiferam in arboribus, in herbis et in granis facit, ita ut omnia haec per eamdem humiditatem virescant.
10 Similiter anima in suavissimo calore fidei, et in fortissima patientia ad tolerandas omnes iniurias hominem confortat, et opera quae non bene vivendo prius operatus est, et in quibus eum praestare non licebat, fugienda sibi proponit.
11 Sic quoque eum in bonis operibus fructiferum et in sanctis virtutibus virescere facit.
12 Niveum etiam frigus idem aer aliquando super terram mittit, quod ipsam totam obtegit, et per quod ad germinandum calefit, unde et illa ex se frigus suum educit, quousque ad fructiferum officium suum germinando interius praeparetur, ac sic deinde viriditatem fructui cunctorum germinantium infert.
13 Anima namque hominem a gustu operum suorum, quibus eum velut molendinum circuire cogit, temperat, quoniam ipsa aer ille est qui sanguinem, per quem homo sensum et intellectum capit, fluere facit.
14 Ipsa etiam carnem sudorem emittere facit, per cuius calorem homo sensum, et per cuius humorem, qui frigidus et humidus est, intellectum habet, et ideo omnis fructus operum eius in sensualitate et in intellectu constat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.486

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik