monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 95 > 74 > 21 > 22 > 28 > 41 > 8 > 59 > 45 > 4 > 27 > 19 > 83 > 81 > 3 > 37 > 93 > 36 > 6 > 30 > 56
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LV. Quid mensura humerorum, cubitorum, manuum quoque et pedum, usque ad finem maioris digiti, ventis in aliqua proportione similis, in interioris hominis qualitatibus demonstret. <<<     >>> LVII. Quia per spatium quod est a fine gutturis usque ad umbilicum aer designetur, ipsique aeri omnia vacua penetranti, et terram ad ferendos fructus diversis modis temperanti, anima totum corpus vivificans, et ad operandum movens comparetur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LVI. Quid mensura femorum in ante per latitudinem, et mensura ab umbilico usque ad loca digestionis per longitudinem, latitudini vel spissitudini terrae proportionaliter congruens in diversis animae affectibus ostendat.

1 Mensura quoque quae est in ante in transversum a femore usque ad femur tantae longitudinis est quanta illa existit quae ab umbilico usque ad locum egestionis est, quoniam latitudo terrae tantae longitudinis in transversum existit, quanta spissitudo profunditatis ipsius est.
2 Homo quippe qui frequenter peccat, si aliquando animae in bono opere consenserit, laetatur, in qua tamen laetitia dolorem timoris habet, quia timet quod incoeptum opus forte non possit perficere, et cum timore isto quem per vires animae in se retinet, bonum opus tandiu operatur, quousque hominem taedio peccandi anima sibi attrahat.
3 Sic igitur omnis homo in hac vita positus modo voluntati animae, modo voluptati carnis consentit; sic quoque omnes sancti et electi martyres Dei, dum adhuc in saeculo viverent facientes vexillum passionis Christi portabant.
4 Carne enim peccante anima, sicut, homo ieiunans, esuriem habet; et carne esuriente, id est a peccatis cessante, anima, sicut qui cibis reficitur, in bonis operibus gaudet.
5 Mensura etiam quae ab umbilico usque ad locum egestionis est, petulantiam carnis significat, cui homo interdum consentit, interdum resistit, velut cuique domino obsequium servi sui modo placet, modo displicet, et sicut terra per spissitudinem suam sustentatur, ita et iam in longitudine et latitudine sua utilia et inutilia procreat.
6 Spissitudo enim terrae, quae servo comparatur, desiderium carnis designat; longitudo autem et latitudo ipsius abstinentiam ostendit quae pro domina hic computatur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.486