Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LV. Quid mensura humerorum, cubitorum, manuum quoque et pedum, usque ad finem maioris digiti, ventis in aliqua proportione similis, in interioris hominis qualitatibus demonstret.
1 | Sed et ab utroque humero usque in flexuram utriusque brachii, et ab eadem flexura usque ad finem medii digiti utriusque manus aequalis mensura est. |
2 | Manus quoque a iunctura sua usque ad summitatem finis medii digiti, eamdem mensuram habet, quae a talo usque ad finem maioris articuli est, velut etiam quilibet principalis ventus cum collateralibus suis, et flatibus ipsorum in una mensura existit. |
3 | Homo namque per vim rationalitatis bonis et sanctis operibus vana intentione interdum delectatur, quae dum operari incipit, sanguis eius, qui in peccatis conceptus est, per laborem coepti operis totus in ipso commovetur, sicque taedio operandi opus suum imperfectum relinquit. |
4 | Bonum etiam quod prius, non in Deo, sed de propria virtute confidendo, inchoaverat, imperfectum propter elationem mentis suae deridet; et quantum, priusquam illud inciperet, in eo delectabatur, tantum post de imperfectione eius erubescit, et quia tale quid fecerit, dolere et moerere incipit. |
5 | Mensura enim quae ab humeris usque ad flexuram utriusque brachii est, opera quae homo per elationem mentis operatur significat; et mensura quae a flexura brachiorum usque ad finem medii digiti utriusque manus extenditur, demonstrat quod homo opera quae per elationem mentis operatus est per poenitentiam deleat. |
6 | Unde etiam anima dum in corpore manet, plenum gaudium nunquam habere valet, quia corpus et anima sibi invicem adversantur. |
7 | Quorum conflictum homo ferre non valens, pro magnitudine tristitiae in se ipso deficit, gemensque ad Deum contrito corde se ipsum per crebra suspiria humiliat, et ita per timorem Dei humiliatus, ab operibus malis et animae contrariis declinat, operans bona quae per manum significantur, currens etiam vias Dei quae per pedes ostenduntur. |
8 | Manuum namque motus et pedum significat quoniam animae de bonis operibus gaudendum sit; quod autem a motu cessant, designat quod eidem animae in malis operibus sit tristandum et dolendum. |