Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LIV. Quia superior pars terrae tenera, mollis et perforabilis; inferior vero tenax, dura et impenetrabilis sit, et quid secundum ista in hominis anima inveniatur.
1 | Media autem pars terrae, id est superior pars ipsius, tenera, mollis et perforabilis est; altera vero medietas, scilicet inferior pars illius, tenax, dura et impenetrabilis existit, ita ut etiam duritia et fortitudo ipsius duritiam et fortitudinem chalybis exsuperet. |
2 | Hoc modo etiam anima rationalis quamdam viriditatem in viribus suis habet, qua mollitiem carnis et duritiam ossium omnesque venas penetrat, velut arma quae per duritiam chalybis secandi quaslibet res maiorem soliditatem capiunt; et ut panes igne fornacis coquuntur, ita opera corporis ardenti studio animae complentur. |
3 | Ipsa enim corpus amore, ut dura pars terrae mollem partem terrae sustentat, et omnia opera sua cum ipso inseparabiliter operatur, cui etiam ut mulier viro suo, a quo separari non potest, quoniam duo in carne una sunt, adhaeret. |