Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LIII. De tripertita dimensione humani corporis et spissitudinis sphaerae mundi, et qualiter vita hominis secundum pueritiam, adolescentiam et senectutem eidem dimensioni conveniat.
1 | Et a vertice capitis hominis usque ad finem gutturis eius, et ab eodem fine gutturis usque ad umbilicum ipsius, et ab umbilico usque ad locum egestionis, aequalis mensura est; quemadmodum etiam a summitate firmamenti usque ad inferiorem partem nubium, et ut ab eadem inferiori parte nubium usque ad summitatem terrae, et ut ab eadem summitate terrae usque ad infimum finem ipsius aequalis mensura existit. |
2 | Anima namque a primo die nativitatis usque ad ultimum diem vitae hominis secundum quod pueritia, adolescentia et senectus requirunt, operatur. |
3 | In pueritia scilicet per innocentiam, in adolescentia per gustum carnis, quem peccata criminalia saepius sequuntur; in senectute autem taedium operandi habet; quapropter operibus suis, qualiacunque sint, finem cito imponere contendit. |
4 | Sicut enim summus artifex firmamentum cum parietibus suis aequali mensura constituit, sic anima, quae in corpore operatur, a principio operis sui usque in finem aequalem possibilitatem operandi cum scientia boni et mali habet, quarum neutra sine altera operatur. |