monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 22 > 40 > 16 > 39 > 72 > 5 > 28 > 54 > 52
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LI. Quia sicut homo brachiis et cruribus regitur et sustentatur, ita et venti alii aliis in confortationem firmamenti subveniunt, et quid vel ista, vel etiam eorumdem ventorum placidus flatus, aut turbulentus discursus in anima figurent. <<<     >>> LIII. De tripertita dimensione humani corporis et spissitudinis sphaerae mundi, et qualiter vita hominis secundum pueritiam, adolescentiam et senectutem eidem dimensioni conveniat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LII. Quomodo in flexuris brachiorum et in iuncturis scapularum vel manuum reflexiones ventorum determinandae sint, et quod sicut dextera et sinistra firmamentumque et terra sibi in aliquibus cooperantur, sic et homo per scientiam boni et mali licet contraria omnia opera sua perficiat.

1 In flexura etenim sinistri brachii principalis ventus orientalis designatur, in flexura autem, et in iunctura ubi manus eidem brachio coniungitur, collaterales venti illius ostenduntur, in scapula quoque et in manu illius flatus eorumdem collateralium ventorum manifestantur.
2 In flexura vero dextri brachii principalis australis ventus demonstratur; in humero vero atque in iunctura, qua manus ipsi brachio coadunatur, collaterales etiam huius venti declarantur; sed et in scapula et in manu eiusdem brachii spiramina ipsorum collateralium ventorum notantur.
3 Hoc est quod anima in membris hominis similitudinem venti tenens, quodlibet illorum flecti et moveri naturaliter facit, et homo etiam secundum gustum carnis cum ipsa operatur.
4 Quapropter ipsa de peccato excusare se non potest, quoniam homo per ardorem libidinis sicut lac coagulatus et conceptus est, et in dextra parte bonum, in sinistra autem malum per animam operatur; et ut quisque ventus alteri, sic anima corpori adiungitur.
5 Homo quoque in bona scientia ad Deum tendit, in mala vero scientia, quae bonae, velut ancilla dominae, subdita est, ad malum se inclinat, et sicut domina per ancillam saepius offenditur, similiter et bona scientia a mala interdum superatur.
6 Quemadmodum etiam manus ad operandum sibi coniunguntur, et ut firmamentum et terra, licet a se invicem plurimum distent, aliqua societate concordant, sic homo per has dissimiles scientias quas in se habet quaelibet opera sua perficit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.485